Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

55

Itaque, ut Tatianus unum, sic duos Tertullianus kóyovs etc "EXkijvae nooxQBnxixois habere se fingit qui etsi argumento similes, tarnen tempore distent. Rem ita se habere ipse nobis significavit, ut puto, initio libri secundi vocula 'nunc' posita. Dicit igitur noster: postquam priore oratione fidem meam defendere eo conatus sum quod demonstravi 'nihil inter nos diversitatem habere, nos unum et eosdem esse (ad Nat. I 20 (92, 4))', nunc i. e. hodie congredi vobiscum desidero, ut vestras de deis praesumptiones stultas et ridiculas revincam. Nam etiamsi haud ignoro saepenumero librorum initio 'nunc' vocabulum antiquos posuisse '), tarnen idem vocabulum aliquando eorum librorum initio invenimus, in quibus certum habemus auctorem novam alio ac priorem die orationem habuisse vel etiam habere se finxisse. Exemplum sit Cic. in Verr. Act. II lib. IV 1, 1: 'venio nunc ad istius quemadmodum ipse appellat, studium' etc.2). Proinde, si Tertullianum quoque duas duobus diebus orationes habuisse existimamus, difficile jam nihil restat. Intellegimus enim nunc quomodo fieri possit ut nonnulla in secundo libro legamus quae in priore aeque locum obtinere potuissent, utque hic illic in duobus libris eadem paullo aliter expressa inveniamus: duo profecto sunt opera separata, quorum in secundo orator non poterat quin hic illic, quae in priore jam tetigisset, denuo tractaret vel copiosius exponeret3).

l) Polyb. prooem. XI; Verg. Georg. II 1 sqq.: 'hactenus arvorum cultus et sldera coeli, nunc te, Bacche, canam.' Plin. Nat. hist. VII fin.: 'nunc revertemur ad reiiqua animalia'; quos locos omnes attulit Birth, das antike Buchwesen, pp. 141—145.

-) Cf. Cic. Phillpp. 10, 1: 'cum hodierno die senatum te habiturum non arbitraremur;' ejusd. Phllipp. 4, 3: 'hodierno die ., . . . nunc.'

3) Ne quis ea quae dico, male intellegat, moneo me non dicere Tertullianum duos ad Nationes libros revera unum post alterum publicasse vel aliquanto temporis spatio intermissp scripsisse, sed hoe tantum, auctorem fingere se duas orationes duobus diversis diebus habere. Neque id dico, illos libros Tertullianum ideo composuisse ut revera recitarentur, aut in illis orationes nos legere quas revera quondam habuerit. Procul a me absit ut ita dicam. Immo omnia haec fleticia tantum sunt; auctor ipse nonnunquam oblitus est orationem xqos "EUtjvas se habere, ut ex 'praesidum' allocutione quam in his quoque libris reperimus, satls apparet. Quod de Tertulliano hic, idem de ceteris apologetis, qui dicuntur, adfirmare possumus: ut de Justlno et Athenagora qui opera sua sub forma libelli fleticia promulgaverunt, taceam, Tatianus quoque quae extat orationem non revera habuit, ut voluit Kukula, Tatians Rede an die Bekenner des Griechentums, In libro c. t. Frühchristl. Apologeten (Kemptener Bibliothek der Kirchenvater) I 1913 pp. 177 sqq., sed habuisse se tantummodo finxit. (cf. Puech, Recherches sur le discours de Tatien, chap. 1). Et Tatiani èt Tertulliani Xóyot xgèg "EX/.ijva; ficticii sunt.

Sluiten