Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

59

partem optime illustrant, tarnen adversus evangeliorum consensum vix dubium potest esse quin in eis evangeliorum textus auctus, non in hoe fragmentum nostrum sit concisum1). Eadem ratione Minucius quoque et Tertullianus auctoris sui verba augere et novo aliquo exemplo adstruere potuerunt, ut optimo jure Heinzius edisseruit.

Quomodo igitur ille eam de qua loquimur controversiam dirimere conatus est? Ipse dicat. 'Das Hauptkriterium', inquit2), 'wird in unserem Falie dies sein: wo Einheitlichkeit der Auffassung, Konsequenz der Durchführung, Zusammenhang der Gedankenentwicklung sich findet, wird man das Original, dagegen wo Schwanken, Unklarheit und Widerspruch, unvermitteltes Einsetzen, Abbrechen und Oberspringen, Kontamination verschiedener Gesichtspunkte sich zeigt, wird man die Kopie zu erkennen haben.' Hoe deinde usus criterio Minucium post Tertullianum scripsisse eumque imitatum esse statuit. Sed, praeterquam quod saepius in eundem errorem delapsus est quem paulo supra carpserat ipse quodque Minucio amplius aequo obtrectavit8), tota ejus in hac re argumentatio falsa nobis dicenda erit4). Cur enim non Tertullianus etsi post Minucium scripsit, verba auctoris sui corrigere potuit, totum melius disponere, argumentationis vel orationis salebras aequare? Nonne omnes magni scriptores superiorum opera sic meliora refecerunt et velut sua reddiderunt6)? Quare Livii Corneliique scripta superiorum annales omnes obruerunt atque in oblivionem adduxerunt? An quia illi omnia pulcrius dixerant, melius digesserant, efficacius repraesentaverant? Tertullianus autem quem scimus ut verborum artificem, stili innovatorem, insoliti excogitatorem, flammiferae velut orationis conditorem, sic novorum minime argumentorum repertorem 8), id ipsum

1) Cf. Schubart, Einf. in die Papyruskunde p. 177.

2) Op. cit p. 291 n.

3) Cf. Waltzing, Ie Cod. Fuld. pp. 201 sqq.; 271 sqq. et passim. Hinnisdaels, 1'Octav. de M. F., pp. 129 sqq.

*) Waltzing, Buil. bibl. du Musée beige XV 1911 p. 193; Hinnisdaels l.c; p. 25.

5) Cf. Ebert, Tert.s Verhaltniss etc. p. 381.

6) Geffcken, Zwei gr. Apol. pp. 282 sqq. Cf. E. Bosshardt, Essai surl'originalité et la probité de T. dans son traité contre Marcion p. 167; p. 168: 'En sommel'originalité de Tert. est tres grande; mais elle est moins dans sa pensée que dans l'expression qu'il lui donne, dans la vle que lui communiqué sa forte personnalité.'

Sluiten