Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

62

haben. Finden sich nun in den Partien, welche der eine vom andern entlehnt zu haben scheint, Stellen, welche auf eine solche dritte Quelle zurückgeführt werden können, so musz an ihnen erkennbar sein, welche von beiden Versionen dem Original am nachsten steht und ob sie der andern zu Grunde liegen kann oder musz. Lateinische Quellenschriftsteller sind natürlich für diesen Zweck am geeignetsten, weil sie eine Vergleichung des Wortlauts ermöglichen1).' Deinde cum nonnullos affert locos quibus Minucius Ciceroni aut Senecae et electione verborum et dicendi genere propior est quam Tertullianus, evincit Minucium ex illorum hausisse operibus, Septimium autem e Minucio. Ac revera intelligi non potest cur Minucius si Apologeticum manibus tenuisset, omnibus illis locis hujus fontes adiisset, cum multo facilius ipsum Tertullianum, ut alias, sic ibi, exscribere potuisset.

Praecipuum Schwenkii meritum in eo constat quod ille primus sciens non modo gemellos Octavii et Apologetici locos comparavit, sed in singulis locis comparandis etiam tertium adhibuit auctorem, cum quo illos compararet. Sed eundem in modum adhibere nobis licet ipsius Tertulliani Ad Nationes libros quos ante Apologeticum scriptos esse superiorecapite satiscomperimus2). Nam si Minucius Tertulliano aetate prior est, veri simile est Octavium dialogum electione verborum et dicendi genere singulis locis magis congruere cum duobus ad Nationes libris quam cum Apologetico. Contra, si multis locis ad Nat. libri Octavio similiores sunt quam Apologeticum, veri simile esse concedamus oportet, Minucium ante Tertullianum scripsisse. Cur enim Minucius si post Tertullianum scripsisset et Apologetico potissimum usus esset — nam constat numerum locorum gemellorum multo

1) Op. cit. p. 266. — Cf. Baehrens Philol. Wochenschr. 44 (1924) col. 741: 'Diese zu ganz bestlmmten Zwecken ausgewahlten Stellen Ciceros hat M. ohne Ausnahme direkt dem Cic. entnommen. Wenn einige Reminiszenzen dieser C.stellen auch bei Tert. vorkommen, in der Mitte von Ausführungen, welche mit M. so sehr bis ins einzelne übereinstimmen, dasz der eine den anderen ausgeschrieben haben musz, so kann nur T. den M., nicht umgekehrt M. den T. benutzt haben.' Quam sententiam deinde optime probavit vlr doet. in Ztschr. f. neutest. Wissensch. XXHI1924 pp. 110 sqq.

2) lam Ebertus postulavit ut indagaretur quae ratio inter Minucium et Tertulliani ad Nat. libros intercedat, Gesch. d. Christl. Lat. Llt. 1874 p. VII, 1; putabat autem Apologeticum ante duos ad Nat. libros compositum esse, ibid.p. 40; ejusdem Terts Verhaltniss etc. p. 384.

Sluiten