Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

64

Nam Minucius 6, 2; Tert. ad Nat. II 9 (111, 6) ambo de ayvóatoig illis &eoïs loquuntur, quibus arae positae sunt Athenis, in Apologetico autem ignoti isti dei nusquam comparent1). Minucii verba haec: 'dum aras extruunt etiam ignotis numinibus;' Tertulliani autem: 'Athenis ara est inscripta ignotis deis.' Vix casui tribuendum erit quod in duobus scriptis tam similibus tam similia leguntür2).

Idem dicendum est de locis sequentibus. Min. 13, 1: 'ejus viri (Socratis scil.) quotiens de caelestibus rogabatur, nota responsio est: quod supra nos, nihil ad nos.' Tert. ad Nat. 11 4 (101, 9): 'Epicurus qui dixerat, quae super nos, nihil ad nos.' In Apol. nihil tale legitur. Minucius (ut Lactantius et Hieronymus 8)) dictum illud recte4) Socrati tribuit, Epicuro Septimius falso.

Inter Minucii cap. 17, Tertulliani libri ad Nat. II 5 quaedam et argumenti et stili affinitas est5), tam parva autem, ut praestet fortasse hos locos omnino omittere. Sane in Apol. nihil fere legitur quod cum iis comparari possit.

Minucius (cap. 18), ut demonstret absurdum esse plures deos pro uno statuere, etiam in terris plures reges nunquam in pace vixisse contendit; dicit enim (§ 6): 'Quando umquam regni

societas aut cum fide coepit aut sine cruore discessit? ob

pastorum et casae regnum de geminis memoria notissima est.' Et de Romuli parricidio iterum loquitur paulo post (25, 2), ubi et de raptu Sabinarum agit (25, 3), ut Tertullianus ad Nat. II 96). Ipsa quoque verba comparare possumus:

1) Habet eos Tert. adv. Mare. I 9 (300, 29): 'invenio plane ignotis deis aras prostitutas, sed Attica idolairia est.'

2) Non ex Act. Ap. 17, 23 haec fluxerunt, ubi de uno deo apostolus loquitur: Sitoyófievos . ... ra. mfiaofuaa v/imv evgov xai flm/tov èv cjS êneysyganro- ayvaxnea 0e<g>, cum èt Tert. èt Min. numerum pluralem exhibeant,utgentiliumnonnulii(Paus. I 1,4; V 14, 6; Ptlllostr. Vit. Ap. Ty. I 207, 29[Kayser]: 'A&rjvrioiv ov xai ayvmorwv Sai/ióvmv pa>fioi TSgwrat ev> Min.: 'aras extruunf; v. Wag. ad Min.). Si Tert. post Min. scrlpsit, tarnen e solo Oct. non pendet, nam Min. Athenarum mentionem nusquam fecit.

3) Lact. Div. Inst. III 20, 10; Hier. ad Rufin. 8. *) Teste Usenero (Epic. p. 229, 2).

s) Cf. Hartel. Patr.'Stud. III p. 48 fin. 6) v. Wag. ad Min. 25, 3.

Sluiten