Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

72

et quod ad verba ipsa, casui tribuere haudquaquam licet, quod magis cum Minucio Septimius concinit in priore suo opere quam in Apologetico; itaque si post Tertullianum scripsit Minucius, etiam duos ad Nat. libellos hic inspexit.

Accedunt alia. Minucii § 4 conferre possumus cum Cic. de divin. II 10, 25:

Cic.:

'si enim nihil fit extra fatum, nihil levari re divina potest. hoe sentit Homerus, cum querentem Jovem inducit, quod Sarpedonem filium a morte contra fatum eripere non posset.'

Min. 24, 4: 'Jovem narrat (Homerus scil.) .... Sarpedonem filium, quonjam morti non poterat eripere, cruentis imbribus fiere' v).

Hi loei tam similes sunt ut dubitare vix possimus quin alter e priore sit exscriptus, praesertim cum paulo post (§ 6) Min. aliud proferat exemplum quod ex eodem Ciceronis libro transtulerit.

Cic. de div. II 19, 43: 'Non enim te puto esse eum qui Jovi fulmen fabrtcatos esse Cyclopas in Aetna putes.'

Min. 24, 6: 'illic Jovis fulmen cum Aeneae armis in incude fabricatur, cum . . . flammas veri fulminis nee Cyclops potuerit imitari, nee ipse Juppiter non vereri2).'

Finge nunc Minucium Octavium suum post Tertulliani Apologeticum conscripsisse. Quod si verum ducimus, existimemus oportet auctorem, ut caput 24 componeret, pcimum ex Apologetici

1) Geffcken op. cit. p. 203. Adde Max. Tyr. 18 (24), 5, qui etiam Jovis cum Junone concubitum atque Martis et Veneris adulterium exhibet; Plato quoque Homeri cavillator induciturl

2) Sane Heinzius (op. cit. p. 361, 2) Vahlenum secutus ex ipso Virgilio derivata esse haec putat, et certe Aeneae arma inde sumpta sunt: at Minucii verba verbis Ciceronis valde si miIia sunt, non VirgHianis. Aeneae arma haud scio an e memoria addiderit (cf. Heinzium p. 362, 1). Cf. praeterea Ovid. Met. I 259: 'tela reponuntur manibus fabricata cyclopum', ubi, ut apud Minucium verbum 'fabricari' passive positum est.

Sluiten