Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

77

potest Minucium esse priorem, Tertullianum vero imitatorem ex ipsorum verborum comparatione }); haec modo spectemus:

Min. 9, 6: 'canis qui candelabro nexus est, jactu offulae ultra spatium lineae qua vinctusest, ad impetum et saltum provocatur (7). Sic everso et extincto conscio luminë . . . etc.

Ad. Nat. I 7 (70, 4): 'infans tibi .... necessarius; .... praeterea candelabra, quae canes anne.xi deturbent, et offulae quae eosdem canes'.

Apol. 8, 7: 'infans tibi necessarius . . . .; praeterea candelabra et, lucernae. et canes aliqui, et offulae, quae illos ad eversionem luminum extendant.'

Hic Tertullianus in priore libro eo similior est Minucio quod ut ille sic ipse dicit canes candelabris annexas fuisse; id vocabulum autem (=Min.: 'nexus') Apologetico, cum brevitati studeret, omisit2). Mihi autem veri simile minime videtur utrumque fortuito casu adductum eodem his locis vocabulo usum esse; sed et Minucio Septimius in Apol. propius accedit quod ibi 'eversionem luminum' posuit (=Min.: 'everso . . . lumlne'), quod in altero ejus libro frustra quaeras. Quae si ita sunt, quare Minucius, si post Tertullianum scripsit et ejus Apologetico potissimum usus est, nostro loco unum '(an)nexus' vocabulum ex I ad Nat. libro arcessivit, qui tarnen liber nihil prorsus de cetero suppeditare ei potuit, quod non etiam Apologeticus oontineret? Immo prior est Septimius; Minucio primum usus est, cum I ad Nat. librum componerèt, ut ex ipso vocabulo 'annexi' apparet; deinde in Apologetici formam alterum suum librum contrahens eam vocem

1) Mitto quod Minucius Prontonem auctorem nominat; Tert. quoque alibi auctoris alicujus nomen citat quod alter omittit (cf. Valmaggium in praef. p. XIX). Quomodo autem Minucius descrlptionem suam, quae ad singula extenditur e Tertulliani scriptis conflare potuerit, equidem haud perspicio. At enim Frontone usus est. Cur tarnen Frontone, si jam Tertulliano? Praeterea ea certe quae de initiandis tirunculis dicit Minucius (§ 5), non ex Frontonis oratlone bausit profecto, quem nonnisi sequenti paragrapho citat.

2) Hoe primus perspexit Hinnisdaelsius qui de nostro loco ait op. cit. p. 45, 3 'le texte de YAd Nationes a nettement servi d'intermédiaire entre VOctav. et VApolog.'

Sluiten