Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

78

omisit; verba autem 'ad eversionem luminum extendant' addidit, fortasse iterum Minucii enarratione usus, ideo quod verborum ejus priorem formam intellegere non poterat nisi lector hujus de qua agit rei minime ignarus x).

In Octavii cap. 11 Caecilius Christianorum quae est de corporis resurrectione persuasionem impugnat; inter alia dicit (§ 3) 'anceps esse malum et geminam dementiam, caelo et astris . . . interitum denuntiare, sibi mortuis extinctis . . . aeternitatem repromittere.' Ac paulo post (§ 5), 'hoe errore', inquit, 'decepti beatam sibi, ut bonis, et perpetem vitam mortuis pollicentur, ceteris ut injustis, poenam sempiternam.' Haec valde similia sunt eis quae Tertullianus dixit I ad Nat. libri cap. 7 (70, 19): 'ecce proponkmu>s vobis disciplinae nostrae sponsionem. Vitam aeternam sectatoribus et conservatoribus suis spondet, e contrario profanis et aemulis supplicium aeternam aeterno igni comminatur: ad utramque causam mortuorum resurrectio praedicatur.' In Apologetico autem ubi hunc prioris libri locum expilavit, hoe tantum posuit (8, 1): 'ecce proponimus horum facinorum mercedem: vitam aeternam repromittunt.' Nihil de aeterno illo in igne supplicio auctor; nonne et hic Minucio propius accedit in priore libro quam in Apologetico; nonne et hic in priore libro Minucium initatus est, in posteriore vero se ipse 2)?

Jam venimus ad locum Octavii notissimum (13, 4), ubi Minucius Ciceronis secutus vestigia (Cic. de Nat. deor. I 22, 60)

1) Adnoto ipsum Heinzium (op. laud. p. 326) de loco Apol. 8, 6 confessum esse nos ea quae dicit Tertullianus h. I. vix intellecturos fuisse nisi Minucium haberemus; ait enim: 'Wir würden diesen Einwand (tirunculum scilicet Christianum omnium flagitiorum esse ignarum) kaum verstenen, wüssten wir nicht durch Minucius, dasz ihm . . . eine Fabelei der Christengegner zugrunde liegt'; Hinnesdaels p. 45, 3.

2) Locos de quibus modo egi primus interse comparavit Hinnisdaels op. laud. p. 48 adn. Notatu etiam dignum fortasse, Septimium, ut in priore suo libro Minucio eo similior est quod de aeterno supplicio verba fecit, sic in Apologetico eo quod vocabulum 'repromittere' usurpavit, ut Octavii conditor in § 3; in I ad Nat. libro idem vocabulum frustra quaeras. Sed Jam saepius aliis locis idem deprehendimus, neque mirum quia facile explicare possumus si statuimus Tertullianum bis Minucii llbellum adisse. Adnoto 'perpes' quoque vocabulum quo Minucius § 5 usus est, apud Tertullianum in Apol. inveniri (18, 3): 'ut qui . . . Judicaturus sit (deus scil.) suos cultores in vitae aeternae retributionem, profanos in ignem aeque perpetem et jugem' etc.

Sluiten