Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

79

fabellam illam de Simonide melico et Hierone tyranno enarrat1): Simonidem scilicet ab Hierone tyranno rogatum quid de deis arbitraretur, diu cunctatum postremo respondisse nihil se ea de re affirmare posse, quia quanto diutius consideraret, tanto obscurior res sibi videretur. Tertullianus et in H ad Nat. libro (cap. 2) èt in Apologetico (cap. 46, 8) eandem rem enarravit2), hoe tarnen discrimine quod pro Simonide et Hierone Croesum ae Thaletem posuit bis. De his locis alibi fusius disputavi8); hic tantum repeto,

t) Quae ceteri hls de locis judicaverunt, vide apud Hinnisdaelsium, op. cit. p. 50,2.

2) Narratiuncuiam nostram etiam exhibet Fragmentum Fuldense quod dicitur (§ 4). Sed vide an nihil ad rem. Huius fragment! versionem franco-gallicam commentario instructam Waltzingius edidit in calce libri sui quem de Fuldensi Codice composuit (ie Cod. Fuld. pp. 470—482); putat ipsum Tertullianum fragmentum hoe condidisse; partem vero Apologetici olim fuisse negat, sed coniclt dictum fragmentum primam esse adumbrationem capitum 19 et 20 Apol., quam postea auctor eis demum capitibus confectis rejecerit. Huic opinioni adstlpulari nequeo; potius crediderim Heinzium (op. laud. pp. 385 sqq.) et Geffckenum (Zw. gr. Apol. p. 286, 1) rectius rem explicasse; verba Geffckeni afferre liceat: 'das Fragm. Fuld. ist weder Tert. selbst, noch ein Stilck einer von Tert. . . . benutzten Apologie, . . . sondern ein Nachtrag zur Apologie, um diese nicht ohne das notwendige Rüstzeug der Chronologie zu lassen.' Tertullianum auctorem fragmenti non esse forsitan et ex nostro loco appareat.

Apol. 46, 8: 'Quid enim Thales ille prlnceps physicorum sciscitantl Croeso de divinitate certum renuntiavit, commeatus deliberandi saepe frustratus?'

Fragm. Fuld. 4: 'Cyri enim et Daril regno fuit Zacharias, quo in tempore Thales phystcorum prlnceps sciscitantl Croeso nihil certum de divinitate respondit, turbatus scilicet vocibus prophetarum.'

Nemo non videt fragmenti auctorem Apologetici, locum de Thalete et Croeso ad verbum prope exscripsisse, slngulorum ordine verborum leviter tantum Immutato; cum praecedentibus et sequentlbus male haec cohaerent; expectes enim auctorem id tantum dixisse, Thaletem Cyri et Darii temporibus vixisse, nulla re addita. Putasne ipsum Tertullianum revera tale sententiae monstrum conftare potuisse? Cuius priorem de Zacharia partem ex Theophilo auctor ignotus transtulit (III 23: 6 yag

voxegog x&v TiQocpïjxcov yevófievog Zayagiag óvófiaxt tjxttaasv xaxa trjv Aagsiov

ftaotXeütv); huic loco ex Apologetico illa de Croeso ac Thalete mirum in modum adjunxit; quonjam Croesi nomen ibi inveniebat, In priore parte sententiae Cyrum, quem Croesi coaetaneum fuisse satis sciebat, cum Dareo copulavit; quae deinde addidit, Thaletem nihil respondisse turbatum vocibus prophetarum, a contextu aliena vldentur. Ne Tertulliano quidem talia adtribuere ausim: igitur fragmentum hoe omittere licet Tertulliani et Minucii locos gemellos interse comparantibus. 3) Musée Beige XXVI 1922 pp. 246 sqq.

Sluiten