Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

81

hausisse; quare enim Minucius, cum cetera e Tullio omnia transscriberet, hoe unum exemplum e Tertulliani libro ad Nat. inscripto transtulisset, praesertim cum alibi plura cum Apologetico communia habeat? Nam etsi hos locos parvi momenti ad rem dijudicandam ducimus, si ipsos tantum spectemus, tarnen levis momenti non est, his locis idem animadvertisse nos quod et alibi, Tertullianum scilicet hic in eo libro quem prius confecerit, a Minucio propius accedere quam in Apologetico. Denique et hic in libro ad Nat. contumeliosius de deis loquitur quam Minucius addito vocabulo 'inexercitum,' in Apologetico autem priorem contumeliam adhuc intendit, cum posuit: 'neminem humanis in rebus'1).

Minucius in cap. 21, postquam deorum mortalitatem probavit, §§ 9 sq. negat homines post mortem deos fieri potuisse immortales; neque Romulum neque Jubam neque ceteros reges volentibus hominibus deos esse factos. In his paragraphis varia sunt quae cum Tertulliani locis quibusdam conferre possimus. De Juba deo facto alii jam satis dixerunt2); Minucius Jubae nomen solus suppeditat, Tertullianus in Apologetico (24, 7) de Mauretaniae regulis, non de uno rege loquitur; in libro ad Nat. II 8 (108, 17) pro Mauretaniae regulis Varsutinam Maurorum posuerat.

De cultu divorum Imperatorum etiam Tertullianus loquitur ad Nat. I 17 (89, 18), Apol. 33. Hic uno certe loco Minucio similior est Tertullianus in priore suo libro quam in Apol.; conferantur: Min. 21, 10: ad Nat. I 17 (89,22): Apol. 33, 3:

'fieri se deos me- 'mavultenim vive- 'nee ipse se deum tuunt (reges), etsi jam re (Caesar) quam voletdici (imperator).' senes nolunt'8). deus fieri.'

Quonjam autem hi loei tam similes sunt ut jure adfirmes sive Tertullianum sive Minucium ab altero pendere, cumque Minucii verba similiora sint eis quae Septimius in priore libro dixit quam in altero, hic quoque rogare licet, cur ille pauca tantum verba e libro ad Nat. I transtulerit, cum pluribus locis Apologeticum

!) Cf. Schwenke, op. cit. p. 267.

*) Th. Reinach, Revue de l'Hist. des Relig. 83, 1921 pp. 59 sqq.

s) Cf. Vespasiani dictum a Suetonio (Vesp.23,4) laudatum: 'Vae, puto, deus flof' Ex Minucii verbis 'etsi jam senes' apparet ei Suetonii locum obversatum esse; Tert. longius a Sueton. distat.

6

Sluiten