Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

82

expilarit. Immo, ut alibi, sic nostris locis Septimius in priore suo libro Minucius, in altero se ipse exscripsitx).

Minucius in capite 23, Tertullianus in I ad Nat. libri cap. 10, Apol. cap. 13 de formis deorum loquuntur quae divina majestate indignae sint. Tert. Apol. 13, 7: 'quid omnino ad honorandos eos (deos scil.), quod non etiam mortuis vestris conferatis? aedes proinde, aras proinde. idem habitus et insignia in statuis; ut aetas, ut ars, ut negotium mortui fuit, ita deus est. Quo differt ab epulo Jovis silicernium, a simpulo obba, ab haruspice pollinctor'? etc. In I ad Nat. libro (10 [77, 14]) posuerat: 'easdam (ac mortuorum) statuis (deorum) inducitis formas, ut cuique ars aut negotium aut aetas fuit'; sed hic deorum aliquot exempla sequuntur, quae in Apologetico brevitati studens auctor deinde omisit2): 'senex de Saturno, imberbis de Apolline, virgo de Diana figuratur et miles in Marte et in Vulcano faber ferri consecratur'. Idem apud Min. reperias, qui (23, 5): 'Quid'? inquit, 'formae ipsae et habitus nonne arguunt ludibria et <de>decora deorum vestrorum? Vulcanus claudus deus et debilis'... etc; multa exempla deorum indigniore forma deturpatorum sequuntur. Cum totum utriusque loei argumentum, turn unius sententiae constructio apud utrumque eadem (Min. 13, 6: 'Juppiter... modo imberbis statuitur, modo barbatus locatur', cf. Tert. ad N. I 10 [77, 15]: 'senex de Saturno ... fabricatur et miles in Marte ... consecratur') efficiunt ut hos locos alterum ab altero pendere existimem. Tertullianus autem Minucio similior est in libro ad Nat. inscripto quam in Apol. eo quod hic nullum deum nominatim affert. Id autem expectare nos debere, si post Minucium scripserit, supra exposuimus. Accedunt alia. Minucius omnia, vel certe plurima quae profert exempla e Ciceronis de Natura deorum libris

1) Min. 21, 9: 'nisi forte post mortem deos flngitis, et perjerante Proculo deus

Romulus.' Tert. Apol. 21, 23: 'dehinc (Christus) in caelum est ereptus multo

verius quam apud vos asseverare de Romulis Proculi solent.' In libris ad Nat. Proculus nusquam comparet (nam 'contemplatorem Illum principis in caeluni recepti' [ad Nat. I 10 (77, 26)1 Iam vidimus ex Tatiano esse adsumptum [supra p. 33 sq.]); tarnen notatu dignum videtur quod et ceteri apologetae Proculi exemplo utuntur, non ut cum Romulo Cbrlstum conferant, sed ut demonstrent deos gentilrum homines olim fuisse. Cf. e.g. Lact. Div. Inst. I 15, 32; Aug. Civ. D. III 15 init. - De nostris locis cf. etiam Hinnisdaels op. cit. p. 73 sq.

2) Cf. supra p. 32.

Sluiten