Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

83

transtulitx); cur, si Tertulliani ad Nationes librum ante oculos habuisset, ad Ciceronem recurrisset? Si singula spectes exempla, luce clarius apparet Tertullianum esse imitatorem, non Minucium. Nam cum dicit ille, Apollinem esse imberbem, quale in eo dedecus est? An gratia et levitas juventae propriae cuiquam dedecori fuerunt unquam? Sed ex Minucio solo intelligimus quare Apollini sit dedecori levem esse; videlicet quod filius ejus Aesculapius promissa barba effingitur. E Cicerone haec Minucii2), et apud alios quoque e Christianis haec leguntur8); quo satis apparet Septimium transformasse haec et contraxisse, non Minucium correxisse illum. Denique apud Minucium formae tantum et habitus deorum deridentur, Tertullianus vero cum Minucii verbis conjunxit alterum quendam auctorem, qui non formas ignobiles, sed potius deos artifices carpebat. Cf. ex. gr. jam Aristid. 10, 1 (Geffcken): '"Htpatorov nageioayovai foor elvai xai iovxov %a>Xov . . . xai xgaxovvra atpvgav xai TtvgoXafiov xai %aXxevovxa yagiv too^s'(= Tert. ad Nat. p. 77, 17: 'in Vulcano faber ferri consecratur'); ibid. 10, 7: '"Aatje dè nageiodyexai &eóe elvai noXsnta-ti)e- -- <und Besitz erwerbend vermöge seiner Wajjen> (add. Syr.) (= Tert. ibid. p. 77, 16: 'miles in Marte... consecratur'). Adhuc cognoscimus quomodo Septimius ex duobus scriptoribus verba sua conflavent. Postremo Minucius a ceteris Christianae fidei defensoribus et eo propior est quod omnia haec exempla profert ut deos gentilium rideat; Tertullianus econtra demonstrare conatur hisce nisus exemplis, statuas deorum simillimas esse simulacris mortuorum. Et in hoe duo argumenta inter se aliena confudit. Sed satis jam fortasse constabit Minucium nostro loco esse priorem *).

') Locos vide apud Waltzing. ad Min.

2) Nat. d. III 34, 83: '(Dionysius) Aesculapii Epidauri barbamaureamdemijussit; neque enim convenire barbaium esse filium, cum in omnibus fanis pater imberbis esset' Cf. I 35, 83: 'Apollinem semper imberbem.'

3) Arnob. VI 21: 'nam quid Aesculapii gravitatem ab eo (Dion.) esse commemo-

rem risam? quem cum barba spoliaret faclnus esse dicebat indlgnum, ex

Apolline procreatum patre levi et glabro .... ita barbatum filium fingi, ut' . .. etc. Lact. I 10, 3, postquam de Aesculapio locutus est, pergit: 'quid Apolio pater ejus?1 De Apollinis juventa aut filii barba sane bic non loquitur. Sed narratiunculam nostram ille quoque exhibet Div. Inst. II 4, 18.

*) Heinzius op. laud. p. 357 locum ex I ad N. libro sumptum omisit.

Sluiten