Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

86

eum Octavium denuo adiisse vel e sacerdotiorum enumeratione satis apparet. Adde quod Minucius sacerdotes illos adjunxit ut confutaret Caecilii verba (6, 2): 'sic (Romanorum potestas) . . . totius orbis ambitus occupavit.. . dum urbem muniunt sacrorum religionibus, castis virginibus, multis honoribus ac nominibus sacerdotum'

Min. cap. 26, 5 sq. oracula antiqua carpit; inter alia exempla etiam ambiguum illud posuit oraculum quod Pyrrho ab Apolline

!) Sic jam Ebert. op. laud. p. 364. —Alia in Minucii cap. 25 cum aliis Tertulliani locis conferre possumus. Oe Min. 25, 2 supra jam egimus (p. 65). 25, 8 Minucius Accam Larentiam et Floram meretrices a Romanis deorum numero iilatas ridet, Tert. ad N. II 17 (130, 8), Apol. 25, 3 Larentinam retinuit, Floram omisit; contra Mutunum et Sterculum, deos et ipsos pudendos adjunxit ex 1. ad Nat. II (116, 3). Praeterea ad Nat. II 10 totam de Larentina et Hercule fabellam enarravit quam aiiunde etiam novimus (locos v. apud Hosium in Geil. N.A. Vil 7,5), cf. Apol. 13,9. Ut Minucius sic Lactantius Floram et Larentinam conjunxit Div. Inst. I 20 Init. — Min. 25, 11 conferre possumus cum Apol. 15, 7:

Min.:

'Ubi autem magis quam a sacerdotibus inter aras et delubra conducuntur stupra, tractantur lenocinia, adalteria meditantur ? Frequentius denique in aeditnorum ceilulis quam in ipsis lupanaribus flagrans libido defungitur.'

Tert.:

'.... si adiciam, quae non minus conscientiae omnium recognoscant, in templis adalteria componi, Inter aras lenocinia tractari, in ipsis plerumque aedituorum et sacerdotum tabernaculis, sub iisdem vittis et apicibus et purpuris, ture flagrante, libidinem expungi, nescio, ne plus de vobis del vestri quam de Christianis querantur.'

Hos locos Wageningius (Mnemos. 51, 1923 p. 227) attulit ut priorem esse Tertullianum demonstraret; cf. jam Heinzii op. cit. p. 365; Bulzer Quid M. F. cett. pp. 45 sq.; contra quem vide quae dixerit Hinnisdaels, Musée beige 28,1924 p. 31 sq.; 1'Oct. de M. F. p. 79, 1. Qui loei optime docere videntur quomodo Tertuliianus auctoribus suis uti solitus sit. Minucius enim de sacerdotibus deque aris templorum locutus erat, Tertulliano inter scribendum statim tota templa oculis oboriuntur, cum cellis, cum sacerdotibus atque eis omnibus ordlnis sui insignibus exornatis, vittis scil., apicibus, purpuris; ille dixerat in templis flagrantem libidinem defungi; hic vero, cum unam voculam 'flagrans' legit, statim turis in templis flagrantis surgentes nubeculas somniat, et eas paucis verbis lectori effingit; apud Minucium, qui talia audent, irreligiosi ergo deos inveniuntur, apud hunc autem extemplo dei ipsi adsunt de gentilium inverecundia coram querentes! — Sic de deis quos Minucius 25; 9 enumeraverat, alter ad Nat. II 17 (130, 13), Apol. 25, 7 nonnisi Jovem Creticum et Junonem retinuit; sed quanto efficacius deorum illorum turpitudinem expressitl Qui de Jovis male olenti nutrice ludos facit, Junonl Larentinam lupam anteponit. Sed jam satis: sufficit demonstrasse hls quoque exemplis, Septimium ubique eundem in modum auctores suos non solum transcrlpslsse, sed etiam novam in formam illorum verba rettudisse, novis conviciis adauxisse aut intendisse.

Sluiten