Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

91

— Denique Oct. 28, 10 Minucius eorum repugnat opinioni qui putent Christianos colere atque adorare sacerdotis vel antistitis virilia et quasi parentis sui naturam venerari; quod crimen in ipsos gentiles retorquens dicit eorum fortasse ista esse sacra, 'apud quos sexus omnis membris omnibus prostet, .... qui medios viros lambant, libidinosa ore inguinibus inhaerescant, homines malae linguae etiam si tacerent, quos prius taedescat impudicitiae suae quam pudescat'. De gentilium quorundamore impudico Tertullianus etiam loquitur ad Nat. I 15, Apol. 9, 12. Sed hic non adoratorum sacerdotis virilium crimen diluere studet, sed infanticidii! ad Nat. I 15 (85, 5): 'nos infanticidio litamus sive initiamus'; (85, 10): 'non aliter vos quoque infanticidae'; (85, 19): 'sed de ea impietatis hostia dicimur <cenare>'; (85,21): 'non multo secernimur a vestra voracitate'. Sequitur autem illud fellatoris exemplum; in Apol. similiter *). Ac juvat duorum Tertulliani operum verba juxtaponere:

ad Nat. I 15 (85, 22): 'si illa (voracitas vestra) impudica est, nostra vero crudelis, conjungimur, si forte, natura, qua semper saevitia cum impudicitia concordat. Quamquam quid minus, immo quid non

Apol. 9, 12: 'Minus autem et illi faciunt, qui libidine fera humanis membris inhiant, quia vivos vorant? minus humano sanguine ad spurcitiam consecrantur, quia futurum sanguinem lambunt? non edunt

('wo Schwartz falschlich B<pen tilgt,' Geffcken, Zw. gr. Apol. p. 76). Itaque 'anguem' vocabulum retinendum est. Neque usus numeri singularis suspicionem mihi movet, cf. Cyrill. Catech. 6, 10 (quem affert Geffcken. ad Arist I.c): 'Syett xai Sgaxcor:' praeterea Tert. voculam 'suum' addidit, quo numerus pluralis jam excludebatur ('hun lieve slang* vel tale quid). — Denique baud scio an pro 'corcodillos' lectio tradita 'corcodrillos' servanda sit, v. Kroymann. ad 1. adv. Mare. II 14 (355, 1) (z'f. 'coccodrillo'). — Tert. igitur quattuor bestlarum species enumerat, privatas scil. bestias quales sunt boves, equi, canes, feles, et aspidas et crocodilos et angues.

!) Hic Tertullianus verba sua e libro priore in formam multo breviorem contraxlt, ceterum multa addidit exempla aliunde petita quorum major pars et apud Min. 30, 2 sqq. legitur; pauca de suo adjunxit. Tarnen et Min. in cap. 30 aliqua habet quae in Apol. frustra quaeras. Et quanquam nonnulla fortasse habeam adhuc quae de his Minucii Septimlique exemplis dicam, remitto tarnen, ut a proposito alienum, neve prolixitatis crimen ultro contraham.

Sluiten