Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

92

amplius facitis? parum scilicet infantes plane, sed magis puhumanis visceribus inhiatis, qui beres.' vivos et puberes devoratis? parum humanum sanguinem lambitis, quonjam futurum sanguinem elicitis? parum infante vescimini, quia infantem totum praecocum perhauritis?'

Quorum argumentum locorum si cum Octavio conferatur, ut aliis 1), sic mihi manifestum est, apud Minucium haec de fellatore contextui melius convenire quam apud Tertullianum; quippe Minucius de gentilium impudicitia, non de caede infantium nostro loco agit. Et quanto simplicius et magis proprie Octavii conditor, qui fellantis impudicitiam carpit, cum Septimius fellatorem, summa sane facundia, hominis licet futuri interfectorem demonstrare studeat! Haud equidem puto Tertullianum hic e Minucio pendere posse, immo omnia magis indicant illum Minucii vestigia secutum argumentum nostrum in formam novam et insolitam redegisse. Quod etiam confirmatur, ipsa verba si spectemus. Nam (ut taceam de verbi iambendi' apud utrumque usum z)), nonne ex verbis ad Nat. p. 85, 23:' natura qua semper saevitia cum impudicitia concordat,' luce clarius apparet, in fonte Tertulliani hoe fellatoris exemplum positum fuisse, ut gentilium impudicitia refegeretur? Nonne clamant haec verba, Tertullianum esse imitatorem? Qui in priore suo libro quasi timidus adhuc et novitatem exempli illius reformidans, multis verbis, multis et brevibus sententiarum colis lectorem edocet quo jure fellator homicida dicatur, in Apol. vero, jam audacior factus, post cetera homicidii exempla, nostrum quoque nihil cunctans adjungit. Nonne hic quoque Septimius cum Minucio magis congruit in I ad Nat. libello, quam in altero opusculo? Hoe casui tribuendum non erit: Tertullianus Minucio hic quoque usus est in libro ad Nat. inscripto; in Apol. vero,

1) Ut ego, jam Ebertus, Terts VerhSltniss etc. pp. 376 sq. (cf. Baehrens op. laud. p. 118), praeter quod librum ad Nat. non attulit. Sed putabat eum librum post Apol. esse conscriptum. V. supra.

2) E Martiali hoe sumpsit Minucius, II 61, 2: 'lambebat medios Improba lingua

viros.'

Sluiten