Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

95

'immolabant'; Septimius vero, natione Afer, in Africa adultus, in eadem provincia agens, Minucium h. 1. correxit; quod ipsum patris testimonium testatur1).

— Postquam infanticidii crimen in gentiles retorsit, Minucius capite 30 de incesto convivio fabulam conatur refellere; apud gentiles omnia plena incestis esse exemplis aliquot productis confirmat. Eadem Tertullianus in Apol. 9, 16 sqq. tractavit; tanta duorum locorum similitudo est ut jure contendas alterum hic alterius libro usum esse. Contra I ad Nat. libri formam (cap. 16) longius distare alibi uberius jam exposuïmus 2). Hic tantum repeto Minucium, quodcumque auctores commune habeant, in Apologetico invenire potuisse, si post Tertullianum scripsisset; nihil prorsus Octavium hic continere, quod non etiam Apologeticum praebeat, multa econtra illic legi quae libellus ad Nat. Minucio suppeditare non potuisset. His praemissis, spectemus locos qui sequuntur:

Min. 31, 4: '... dum etiam domi natos alienae misericordiae frequenter exponitis, necesse est in vestros recurrere.'

ad Nat. I 16(87,10): 'cum infantes vestros alienae misericordiae exponitis ant in adoptio<nem> melioribus parentibus, obliviscimini quanta materia incesti submi<nistra> tur?'

Apol. 9, 17: '... filios exponitis suscipiendos ab aliqua praetereunte misericordia extranea vel adoptandos melioribus parentibus emancipatis.'

Nemo non advertit, quanto hic similior sit Tert. Minucio in I ad Nat. libro quam in posteriore opusculo suo. Hoe casui tribuendum esse haud facile quis affirmare ausit; ergo si post Septimium scripsit Minucius, tria illa vocabula quae inclinatis impressa sunt literis, e priore Tertulliani libello transtulit, in ceteris ubique Apologeticum secutus. Quod quare fecerit, nemo

1) Saturni exemplum, 'cum Dianae Mercurii Jovis exemplis conjunctum, Tert. etiam exhibet Scorp. 7 (160, 3).

2) Musée beige 1922 pp. 241 sqq. — De differentibus Apologetici et libelli ad Nat formis cf. supra p. 37.

Sluiten