Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

101

quia ab homine, non utique de Caelo atque Terra. Sed cujus parentes ignoti erant, facile fuit eorum filium dici, quorum et omnes possumus videri. Quis enim non caelum ac terram patrem ac matrem venerationis et honoris gratia appellet, vel ex consuetudine humana, qua ignoti vel ex inopinato apparentes de caelo supervenlsse dicuntur? (10). Proinde Saturno repentino ubique caelitem contigit dici; nam et terrae filios vulgus vocat, quorum genus in incerto est. Taceo quod ita rudes tune homines agebant, ut cujuslibet novi viri adspectu quasi divino commoverentur, cum' hodie jam politi, quos ante paucos dies luctu publico humatos mortuos sint confessi, in deos consecrent.' De nostris locis multi varie egeruntl); alii eis usi sunt ut Minucio primum locum vindicarent, alii vero ex eisdem Tertullianum priorem esse demonstrare conati sunt. Quae ut ostenderent etsi nonnulla protulerunt argumenta quae negligenda videntur minime2), tarnen eorum plerique, paucis certe exceptis, jam ideo erraverunt, quod praeter Octavium et Apologeticum hic quoque nullum alium librum sive ipsius Tertulliani, sive alterius auctoris, quem cum nostris locis conferrent, attulerunt. Priorum argumenta

1) Muitos enumerat Buizer, op. laud. p. 30, 4; alios ipse jam supra addidi. Cf. Hinnisdaels, 1'Oct. de M. F. etc. p. 66, 3.

2) Oe locis imprimis Oct. 21,4, Apol. 10,7 saepe summa diligentia, nonnumquam nimia etiam, egerunt, ab Eberto (Terts VerhSltnlss p. 371) usque ad Waltzingium (Musée beige XXV 1921 p. 195, ubi de Reinachii opusculo loquitur quod supra Jam attulimus) et Baehrensium (Ztschr. f. neutest. Wiss. 23, 1924 p. 117) et Geisavium (Philol. Woch. 45, 1925 col. 668).

Sluiten