Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

103

hoe testari ait civitates 'in quibus nati sint', et regiones, 'in quibus aliquid operati vestigia reliquerint, in quibus etiam sepulti demonstrentur' (§ 4). Deinde dicit per singulos deos decurrere se nolle (§ 5); itaque Saturnum elegit quem hominem fuisse demonstrat, cum Minucio similia profert (§§ 6—10); post haec in fine capitis (§ 11) de Jove breviter loquitur; sequenti demum capite negat homines post mortem deos fieri, multis adductis exemplis, post quae ad alia transit. In his locis conscribendis alterum ex altero hausissel), jam ex una Minucii § 4 cum Tertulliani § 7 comparata satis liquet.

Minucius in Octavio, Septimius in Apologetico de Saturno nostris locis eadem fere, et aeque multa scripserunt. Tarnen, si post Minucium Apologeticum condidit Tertullianus, non e solo Octavio h. 1. pendet. Nam quae Apol. capp. 10 sq. tradit auctor, eadem reperias II ad Nat. libri capp. 12 sqq., licet forma multo auctiore2). Quorum prima pars (p. 116, 7—21) eadem continet quae Apol. 10, 5 sq. forma reddidit multo breviore3). Quae sequuntur Apol. 10, 7, habes ad Nat. II 12 (119,9, sqq.); media in Apol. non leguntur. Pergit auctor ad Nat. 1. c. p. 116, 21: 'origo deorum vestrorum Saturno, ut opinor, signatur neque enim si Var<ro> antiquissimos deos Jovem, Junonem et Minervam refert, nobis excidi<sse> debet omnem patrem filiis antiquiorem, tam Saturnum Jove qua<m Caolum Saturno; de Caelo enim et Terra Saturnus', eet. Quo loco duos res lectorem animadvertere velim; primum quidem ex hoe loco apparere mihi videtur, Tertullianum in eis quae de Saturno addit, e Varrone non pendere*). Deinde, Tertullianus hic aliquid continet quod in Apologetico desideravit Ebertus5); dicit enim omnem patrem filiis antiquiorem, tam Saturnum Jove quam Caelum Saturno; post quae de Caelo

i) Si communem de quo uterque pendeat auctorem statuere nolumus. V. supra p. 76, 4.

*) De ratione quae inter haec II ad Nat. libri capita et Apol. 10 sq. intercedat, breviter disputavimus supra pp. 44 sqq.

8) Tota hujus ad Nat. libelli de quibus agimus capita exscribere nequeo.

*) Cf. Agahd, M. T. Varronis Antiq. Rer. Div. p. 54: 'Actum igitur est de Varrone totius hujus fabulae auctore.' ubi sane de solo loco ad Nat. p. 119, 8 eet et locis similibus agit

5) Ebert, Terts Verhaltniss p. 370 sq.; cui adsensus est, etsi contrariam Eberto opinionem defendit, Buizer, Quid M. F sibi proposüerit, p. 31.

Sluiten