Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

104

et Terra plura addit. Etiam p. 119, 16 dicit: 'etiamsi de origine Saturni dubitatur, de actu tarnen <constat> hominem illum fuisse'. Post haec statim pergit, ut Apol. 10, 9: 'si homo Saturnus, procul dubio <de homine), immo quia homo, non utique de Caelo et Terra' etc. Aliquo modo bis eundem auctoris sui locum in II ad Nat. libello tractasse videri potest Tertullianus. Si deinde perlegis totam Minucii § 7, nonne jure adfirmare possis, Septimium in libro ad Nat. II magis cum Minucio quam in Apol. h. 1. congruere? Et fac Minucium priorem esse, nonne veri satis simile videtur, Tertullianum primum in II ad Nat. libello Octavii loco usum esse, sed mirum in modum bis varie tractasse et adulterasse, cum alio fonte confnndentem, in Apol. vero prioris libri textum correxisse quidem eo quod semel tantum protulerit id quod Minucius dixerit, sed correctionis vestigia manifestiora levigare non potuisse? Sed haec jam sufficiant; cetera hujus libri ad Nat. capitis spectemus. In quo primum alium auctorem vel alios auctores secutus est Tertullianus, qui ut de Caelo et Terra, sic de Saturno copiose agebant. Quae cum in Apologetico omiserit cumque Minucius nihil ejusmodi contineat, plenius hic tractare omitto *)< In eis autem quae cum Apologetico communia habet Septimius in II ad Nat. libri capite 12 unum certe locum extare, qui propior sit ab Octavio quam Apologetici locus gemellus, Hinnisdaelsius suo monuit jure2). Sunt autem loei hi:

Min. 21, 9: ad Nat. II 12 (120, 20):

'otiosum est ire per singulos 'Tenemus compendium in ceet totam seriem generis istius teros originis praescriptionem ne explicare cum in primis paren- per singulos evagemur. Qualitas tibusprobata mortalitas in ceteros posteritatis a principibusgeneris ipso ordine successionis in- ostenditur.' fluxerit.'

Haec valde similia sibi sunt, jam si ipsa verba spectamus; sed quod majoris videtur momenti, èt in Octavio èt in II ad

') Qualis fuerit auctor Tertulliani ignotus, cogitare possis, si adeas locos quos citat Oehlerus I p. 380 n; o. Fortasse Qraecum quendam auctorem expilavit quali Theophiius usus est in libro II.

2) Musée beige XXVIII 1924 p. 29.

Sluiten