Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

117

est quod dubites ; ut et in Petronio talia saepe legimus2), quem a mimis argumenta hic illic sumpsisse veri est simile, et in cotidiana vita inter rixantes infimae condicionis homines saepe audimus. Neque Tertullianus vel quem exscripsit, Laberius, si propius spectes, aliquem inducit rixantem et conviciantem; verba ejus potius suadent ut existimemus apud Laberium servum aliquem ad spectatores conversum illusisse dominum omnium patientem ab maligna uxore vexatum et ludibrio habitum. Sed quidquid id est, haud facile Minucius, si Apologeticum legisset, verba illa adhibiturus fuisse mihi videtur; contra nihil óbstat quominus asseveremus Tertullianum, cum jam primum auxisset ea quae Minucius praebuisset, turn cum Apologeticum scriberet et denuo Octavium librum inspexisset3), ut alia sic hunc Laberii versum addidisse; saepe jam cognovimus eum variorum scriptorum locos in unum conflare esse solitum.

— Et jam satis erunt fortasse haec. Quamquam enim alii sunt loei quos quidam attulerint ut Tertullianum demonstrarent priorem, cum aequo jure afferre eos possimus ad diversam opinionem sustentandam 4), tarnen vix ullum reperiemus qui aliquid nostrae controversiae lucis novae adferat. Itaque jam finem facere possumus.

Disputatio nostra haec docuisse nos videtur: quominus Minucium priorem scripsisse contendamus, nihil omnino obstat, ne ii quidem Octavii et Apologetici loei similes quibus multi usi sunt ut contrariam de Minucii aetate opinionem defenderent; immo

1) Cf. Herondae Sxvxtvs 9, ubi xégxcoy conjecit Bücheler.

2) Petron 57, 1: 'quid rides, inquit, berbex?' ibidem 58, 3: 'videbo te in publicum,

mus;' 74, 9: 'Fortunata .... male dicere Trimalchioni coepit Ultimo etiam

adjecit: canis.'

3) Oct. 34, 9 cf. Apol. 48, 5; Oct. 34, 10 cf. Apol. 48, 9; Oct. 34, 11 cf. Apol. 48, 7 sq. In libris autem ad Nat. inscrlptis nihil legitur qUod cum his locis conferri possit. Igitur, si post Minucium scripsit Tertullianus, cum Apol. capita haec conscriberet, Octavium denuo adiit. Quod quominus ita esse dicamus, nihil obstat; v. supra.

4) Sic nonnulla dicenda erant fortasse de locis Min. 31, 6: Apol. 1, 1 (Cf. van Wageningen, Mnemos. 51 [1923] pp. 226 sq.), nisi de eis Jam copiose egisset Hinnisdaels, Musée beige 28 (1924) pp. 29 sqq, Neque solam hanc Tertulliani paragraphum cum Octavio comparare possumus,. sed tota cum Apologetici turn I ad Nat. libelli capita prima. In quibus non Minucium tantum secutus est auctor, sed etiam Justinum, cf. A. Vitale, Musée beige 28 (1924) pp. 38 sq.

Sluiten