Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

118

veri satis simile videtur, Tertullianum, cum Apologeticum conderet, Minucii libellum ante oculos habuisse. Sic enim idoneum in modum explicare licet quo factum sit ut non solum in Apologetico libro muitos, sed et in duobus ad Nationes libellos nonnullos deprehendamus locos qui aliquam cum Octavio similitudinem prae se ferant; sic tantum, quare etiam in quibusdam quae èt in Apologetico èt in altero Septimii opere leguntur, Octavii recensio quantum ad ipsa verba formasque sententiarum his libellis magis similis sit, ab illis vero longius recedat; Tertullianus enim prius cum hos libellos conscriberet, deinde cum Apologeticum componeret, denuo Octavium inspexit.

Minucius igitur ante annum p. C. n. 197 opusculum suum in lucem emisit; quod quo anno prodierit, haud facile indicaveris. Nam indicia chronologica quae dicuntur, in Octavio dialogo vix ulla reperias, si unum excipias locum ubi Frontonis orationem quandam attulit auctor 1). Itaque, quamquam non puto Octavium multis ante duos ad Nat. libros annis esse confectum2), praestat fortasse, de tempore quo sit scriptus, altius non inquirere, et universe ponere, inter annos fere 180 et 197 dialogum nostrum esse confectum 3). Et sane haud multum refert scire quo potissimum anno Minucius dialogum suum publici fecerit juris; nobis sufficit demonstrasse, si totam Christianarum litterarum historiam spectamus, Minucium ante Tertullianum vscripsisse; quod majus videtur, si singulos consideramus fidei propugnatores, melius cognovisse quales in scribendo èt Minucius èt Septimius sint; Minucium quamquam totus de aliis pendeat auctoribus cum

1) Quamquam multi aliter judicant (Schanz. Röm. Litt. Gesch. III2 p. 99), mihi quidem omnino certum non est, Frontonem totam orationem in Christianos habuisse; Minucius sane ex illa oratione nihil affert nisi pauca de Oldaodaots illis (i&oir; nam quae praecedunt, non ex Frontone sumpsisse auctorem, ipsius verba (9, 6 init.) suadent.

2) Cf. v. Geisau, Philol. Woch. 45, 1925 col. 670: 'Eine grosze Zeitspanne liegt jedenfalls nicht zwischen Tert.s Apol. und dem Oct. des Min.' Munlcium enim Frontonis orationem afferre dicit, quae adhuc omnium manibus teneretur; putat autem Minucium post Tert. dialogum suum condidisse. In his aliquatenus cum Schanzio (III2 p. 272) congruere videtur.

3) Quo anno Fronto diem obierit, ignoramus, v. Schanz, op. cit. III2 p. 91. Orationem illam de Christianis anno 143 habuisse eum sunt quiputent; v. Wageningen, Theol. Tijdschrift 1912 p. 232.

Sluiten