Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

119

Christianis tum profanis, tarnen eo Tertulliano antecedere quod is primus Latinorum, quae Graeci jam collegerant argumenta apologetica, quae dicuntur, novum in modum disposuerit et Latina usus lingua promulgaverit; Septimium vero et ipsum de ceteris deque Minucio imprimis pendere, quantum ad ipsum argumentum, sed Minucium procul a se relinquere si argumenti formam genusque scribendi spectemus. Hoe inter viros doctos qui de Tertulliani stilo scripserunt, satis jam constat *); attamen saepe adhuc plura Tertulliano tribuunt quae revera ab aliis inventa erant; quomodo verba sua e priorum operibus conglutinare solitus sit, saepe etiam ut unam sententiolam conflaret, duorum scriptorum locos conjunxerit, et prorsus nullum contineat argumentum quod non ab aliis transsumpserit, in singulis hic illic demonstrasse me spero 2).

1) Quid diversi de Tertulliani stilo judicaverint, v. apud Hoppe, Syntax und Stil des T., p. 4 sqq.

2) Prorsus igitur adsentior V. D. Waltzing dicenti (Musée beige 25 [1924] p. 193): 'eet écrivain primesautier a réuni ses idéés par un long travail de compilation' e. q. s. Jam supra attulimus Bosshardti de Tertulliano judicium (Essai sur 1'originalité etc. de T. 1921 p. 168).

Sluiten