Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

PRO-OEMIUM.

„Das Raumproblem ist ein zentrales Problem aller Malerei, ganz besonders zentral aber ist es in der Malerei der Alten" 1). His vèrbis assentiens haec addo: de nulla quaestione ad artem Graecam antiquam pertinente magis viri docti disceptasse videntur. Alü pictores post aetatem Alexandri demum in operibus suis expressisse profunditatem, alii medio saeculo V eos primum id fecisse contendunt. In libro oui titulus „Die Komposition der pompejanischen Wandgemalde" vir doctus Rodenwaldt probare conatus est omnes picturas Graecorum usque ad aetatem Alexandri omni fere profunditate expressa eguisse et quidem ob imperitiam artifioum. Vir doctus Wickhoff ne Alexandri quidem aetati profunditatem expressam tribuit *). Opinioni viri docti Rodenwaldt iam multi repugnaverunt, quorum praecipue nominandi sunt viri docti Pftthl, Schone, Pagenstegheb. et nunc profunditatem a Graecis pictoribus Agatharcho et Apollodoro, qui medio fere et exeunte saeculo V

l) Sic vir doctus Pjuhl disputavit in Gött. gel. Anz. 1910, p. 790.

Eiusdem viri docti eet liber egregius, cui titulus est „Malerei und Zeichnung der Griechen" (Bd. I—UI, Bruckmann, München, 1923). Is liber, qui unicuique, qui in picturam Graecam altius penetrare cupit, praesto esse debet, identidem nominatus est infra. Pars m, quae imagines pulcherrimas continet, habilior est quam plerique immensi libri archaeologici. Me multa huic libro debere hio palam confiteor.

*) Cf. W. Klein, Geschichte der griechisehen Kunst HE, p. 4:

i Wickhoff, der zu dem überraschenden Resultat gelangt, „dasz

Alexanders Maler den rfiumlichen Zusammenschlusz der Bflder noch nicht gefunden hatten" ". Cf. etiam O. Spengleb, TJntergang des Abendlandes I, pag. 293.

1

Sluiten