Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

I. DE ARTE AEGAEA.

In prooemio opera artis Aegaeae profunditate expressa omni arti Orientali praestitisse paucis verbis iam indicavimus. Id nunc demonstrandum est per analysin insignium monumentorum. Imprimis pocula aurea reperta in pago, cui nomen „Vapbio", hic memoranda sunt; quae Athenis nunc servantur. Imagines facile in hbris de arte antiqua agentibus invenisx). Toreumata duo egregia habemus. Alterum toreuma quattuor boves placides ostendit in rustica regione; alterum tres boves, quorum unus rete est captus, alii vasto impetu in diversam partem ruunt, duos viros obterentes. Capturam boum ferorum hic habemus.

De profunditate autem expressa et de aliis quibusdam rebus aüter iudico atque vir doctus Delbrüok»), cuius interpretatio prava mihi videtur. Vir doctus contendit in arte Mycenaea, ut in arte Aegyptia et Asiatica, res, quae revera (a spectatore) sunt aha post aliam, ab artificibus antiquissimis aham supra aliam in operibus exprimi. Verba ipsa dabimus: (p. 7) „Die mykenischen Künstler geben die Form und den Raum im ganzen nicht anders

*) Vid. B. C. H. XV, t. 11—14; Springer—Wolters I, p. 120; Woermann, Geschichte der Kunst I, T. 31; 8. Reinach, Répertoire de Reliëfs Gr. et R. n, p. 316; A. Riegl, Die spatrömische Kunstindustrie I, p. 63; Wiener Jahresh. 1906, (Bd. IX), p. 1. (Rnrai., Zur kunshistorischen Stellung der Beoher von Vafio).

J) R. Dbxbrück, Beitrage zur Kenntnis der Linienperspektive in der griechischen Kunst, Diss. Bonn 1899.

Sluiten