Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

13

vero earum optime consentit cum legibus artis perspectivicae. — Si autem perspectivica satis sibi constans totam imaginem complectitur, sequitur, ut, quae in summo margine sunt depicta, revera etiam in altitudine putanda sint. A summo margine bic Me floccosae res dependere videntur. Quaenam hae sunt? Iam primo obtutu eas prorsus diversas esse ab iis rebus, quae in imo margine sunt, apparet. Hae sunt continuae, ülae sunt dispersae; forma et indoles denique inter se discrepant; quae res in toreumate a praesertim est perspicua. Frondem nimirum arborum bic habemus, etsi nullus truncus indicari potest. In terra autem sunt glaebae. Forte in hanc materiem in schola incidens discipulos rogavi, quid de ea re sentirent. Maior pars: „frons arborum", nonnuUi: „nubes" responderunt — hi verbis in libro Luckenbaobü ascriptis adducti, opinor. Si revera nubes essent, turn vero insigne documentum haberemus profunditatis expressae in arte Mycenaea. Profundius enim quam caelum nubesque haud facile quid cogitari potest. Sed haec interpretatio èt propter formam èt propter ipsam rem admitti non potest. Immo ipsa folia frondis, velut vento commota sentis in toreumate a supra medios boves. Ad analogiam idem statuimus, quamquam minus clarum est, in toreumate 6. Tacere melius videtur de virorum doctorum sententüs, qui theoria magis inducti, quam sensu artis, bic colles inversos vel nescio quae aha „viderunt". Fingere nobis possumus boves in regionibus meridionahbus solis ardorem in silvis vel sub singulis arboribus evitavisse et facile artifici, compositionis causa truncos arborum omittenti, condonamus. Sed ne id quidem fieri opus est. Nuper imaginem phototypicam vidi, ubi eodem modo frons toti imagini impendebat, nullo trunco arboris viso. Ceterum conferri potest vasis imago Euphronii 1). Hic etiam armentum boum placatarum sub fronde arboris est pictum. Rami frondosi secundum summum

*) Fuetwangle»—Reichhold—Hauseb, Gr. Vasenrnalerei I., 22; Pfuhl HJ, 301 (II § 480).

Sluiten