Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

24

diutius in cubicnlo est, prospectum sibi optare, ut murus specie frangatur; praesertim cum fenestrae x) in antiquitate multo minus essent perfectae, quam bodiernae. Et revera, prospectus in parietibus Romanis innumerabiles sunt reperti *). Porticus natura differunt a cubiculis, cum apertae sint ab una parte; minus igitur cupido spatii videndi in iis nascitur (Cf. infra). Quidquid id est, in decoratione operum vasculariorum decorator intellegens semper nimium profunditatis evitavit et evitabit.

Attamen in usu practico saepe ea lex neglegitur; et pulchrae quidem exeeptiones reperiuntur. Quam grati sumus artificem Mycenaei fragmenti supra disputati tantum profunditatis.in opere suo expressisse, quippe quod id tam egregium sit documentum eiusdem ipsius rei. In tegubs, quae sunt ex urbe patriae nostrae, cui nomen Delft, pulchrae etiam exeeptiones inveniuntur. In vüissimis utensilibus denique cotidie talia observari possunt.

Aha autem causa accedit, quae profunditatem expressam in vasis Graecis in angustum concludit. Haec est causa technica: materies qua pingebant, pigmentum nigrum, non erat aptum ad eam exprimendam. Figurae erant aut nigrae, aut oolorem rubrum fundi ostendebant *); transitus a claro ad obscurum (Graece anóxQmotg) dabatur quidem, sed creber usus effectum decorativinn turbabat, qua de causa pictores quam maxime eum transitum evitabant. Itaque raro bie illio pigmentum extenuatum, minus igitur obscurum („blondvernis"), est adhibitum, velut in flla Amazonomachia (Pftthx III, 606) in cüpeo interiore (ad umbram designandam), in pedis planta müitis collapsi. In lepidissima imagine TJlixis apud Sirenes (Pftthl UT, 479) aqua maris tab

x) Cf. Patjly—Wissowa VII, 1389 („Glas").

s) Verisimile est eadem de causa etiam post aetatem Polygnoti, qua parietum pictura florebat, tabulas pictas in muris fixas esse, ut humano desiderio prospectus cuiusdam satisfacerent. Noli igitur dubitare de profunditate expressa in iis!

•) Colores additos hic neglegimus.

Sluiten