Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

25

modo exprimitur. In vaso nigris figuris ornato Execiae *) vides Achillem et Aiacem ludentes; in mensa quadam manus habent. Si solum artifex exprimere voluisset, hoe fecisset regulam nigram addendo secundum marginem imum. Quae tarnen minime impressionem moveret soli in profunditatem se porrigentis, sed nihil aliud efficeret, nisi crura heroum desecaret et sedes eorum et mensam plane occultaret *). Simulac partes maiores pigmento nigerrimo impleveris, ea res perspectivioum effectum impediet.

Causae duae supra dictae effecerunt, ut in vasis non multum profunditatis appareat. Praecipue hoe valere in iis imaginibus, quae complures figuras continent vel in topiis sponte apparet. Sed eo ipso, quia consulto profunditas expressa ad minimum est reducta, vestigia eius rei, quae nihilominus inveniuntur eo maioris pretii sunt. Statuendum enim est „magnam" artem semper superasse in re perspectivica humilem vasariam.

De vasis geometricis breves esse possumus. Tantopere in iis ars superficiei decorandae dominabatur, ut loens profunditati exprimendae non esset. Ipsa eximia magnitudo vasorum artifices adduxit, ut ad artem severam decorandi refugerent. Etiam si scaenas inter plane geometricam decorationem videmus (plerumque ad cultum mortuorum pertinentes), tune figuras ipsas scaenarum velut ex partibus geometricis oonstructas esse observamus. Nihil fere profunditatis „recte" exprimitur. Sed caveamus, ne ex hoe stilo efficiamus artificibus eiusdem aetatis eam rem ignotam fuisse 3). Sic ex figuris hodiernorum tapetum mire nonnunquam distortis minime efficere Heet nos hodie non rectius figuras posse pingere. — Ceteroqui apud equos obductio observari potest.

J) Pïuhl III, 229.

l) Cf. quae disputavit Schone, Zu Polygnots delphischen Bildern (Jahrb. d. Inst. VUT, 1893, p. 195).

•) De ratione, quae intercedit inter artem Mycenaeam et Dipylon vid. A. Riegl, Zur kunsthistorischen Stellung der Becher von Vafio (Österr. Jahresh. Wien 1906, p. 18).

Sluiten