Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

27

dicemus in disputatione de lithostroto Alexandri, cuius densa tnrba comparari potest cum hac. In ceteris rebus, ut aedificiis, nihil de profunditate video memorandum, praeter tripodes. Bis enim unus pes eorum (et ansa) perspectivice est abbreviatus, sed ita, ut abbreviatio non quidem sit evitata, sed prorsus adverso aspectu ad minimum sit reducta

In ceteris vasis nigris figuris ornatis nonnulla utilia exempla nobis sunt servata, quae dilucide arguunt singulas res ea aetate perspectivice esse redditas. In amphora archaica equus cum iuvene adversus est redditus2); quin etiam totae quadrigae tali modo sunt redditae8), ubi praesertim rotae sunt observandae. Hae imagines ideo magni sunt momenti, quod artificum rationem aspiciendi naturam produnt. Is, qui talia delineat acute naturam ipsam observat et naturali et vera ratione eam exprimit in imaginibus. Si enim quadrigas, equos, chpeos, canes, alia tah ratione observat, etiam ceteram naturam tah ratione observare posse censendus est.

Iam ad recentiora vasa rubris figuris ornata transeamus. Imprimis nominandum est vas cui nomen „Pelops-amphora" 4). Pelops et Hippodamia in curru, quadrigis ferocium equorum ducto, magno impetu per oram in mare vehuntur. Nota imago est, descriptione minuta supersedeo. Breviter analysin profunditatis do.

Obductio perspectivica sibi constans observatur.

Abbreviatio adest in pectoribus equorum, in singulis corporis

l) Cum hac abbreviatione comparanda est rota aspectu plane adverso (vid. Gebhabd Auserl. Vasenb. 106). Acute est distinguendum inter hanc abbreviationem et „evitatam" abbreviationem (ut in nota Euphronii imagine, ubi unius hetaerae crus cum pede post femur non cernitur: Pfubx III, 393). Ceterum nomen „evitata" abbreviatio minus rectum; non consulto pictor difficultatem profunditatis evitasse putandus est (non magis quam in lithostroto Alexandri pugnam cum Dario continente). Abbreviatio natura rerum non cerai potest.

a) Gebhabd A. V. 248, 2 (Reinach Rep. V. P. Tome II1»»*, p. 124, 6).

*) Gebhabd A. V. 106 (Reinach Rep. V. P. II, p. 58, 6).

*) FtJBTwaNOiJiB-RBicHHOLD—Hauseb, Gr. Vm. Tf. 67., Pfuhl III 583.

Sluiten