Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

30

Quod attinet ad topia, momenti sunt vasa, quorum imagines figuras dispersas ostendunt. Ratione quadam conjuncta esse putantur cum arte magna Polygnoti x). Vir doctus Robert pleraque collegit et disputavit *). Principem imaginem 3) nunc tractabimus, continentem Herculem persuadentem Argonautis, ut Lemno proficiscantur 4).

Obductio, quamvis rara, adest. Insignis est unus ex Argonautis, euius pars inferior corporis saxo tegitur. — Abbreviatio in cbpeis observatur 5); etiam in trium figurarum capitibus, quae semiadversa redduntur. Unus cbpeus transversus redditus; magis circino quam manu factus tam severe, ut cetera turbet. — Deminutio non certo statui potest in figura obducta, quamquam abquanto minor videtur.

Quomodo autem de profunditate totius imaginis iudicandum est? Figurae non in imo margine sunt positae, sed per totam imaginem dispersae et sic quidem, ut lineamenta undantia loca saxosa indicent, in quibus figurae sunt positae. De bis lineamentis, utpote cum re perspectivica arte cohaerentibus, pauca observanda sunt 6). Conferenda sunt alia, quae in pugnarum Amazonicarum imaginibus redeunt, quae etiam cum arte Polygnotea conjunguntur 7). Trium imaginum capitalium pugnam Amazonum continentium duae bneamenta solum indicantia babent. Statim

!) Cf. virum doctum Byvanck disputantem de arte classica et tlieatro Atheniensi (Handelingen v. h. 9e Philologencongres te Amsterdam, 1919, p. 61).

s) Die Nekyia des Polygnot (XVI Halhsches Winckelmpr. 1892), p. 39 sqq. Cf. Feihl, Die Ficoronische Cista u. Polygnot, 5 sqq.

*) Fuktwangleb-Reichhold—Hauseb, Gr. Vm. T. 108; Pfuhl Hl, 492. *) Sic vulgo imaginis interpretantur argumentum.

•) Plerumque insignia, quae apparent in elipeis abbreviatis, non sunt abbreviata; etiam anguis in imagine nostra, quamvis lepide delineatus, e clipei superficie cadit.

•) Cf. Behn, p. 48 sqq. Feihl, F. C. u. Polygnot, 68 sqq.

') Hauseb (apud Furtw. Reiehh. Gr. Vm. II, 297 sqq.). Pfuhl Hl 506, 606, 507, Fubtw.-Reichh.-Hauseb, Gr. Vm. Taf. 116 sqq.

Sluiten