Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

34

Imagines „Polygnoteae" supra disputatae probabiliter memoriam servant artis Polygnoti eiusque aequalium: id vulgo saltem contenditur. Eae ostendunt abbreviationem perspectivicam (Amazon equitans, clipei, abae res singulae) et obductionem in topiis*). Eas res in arte aequak' claros pictores abquanto perfecthis exprimere potuisse verisimile est, ut supra observavimus. In quaestione tarnen, Polygnotusne eiusque aequales profunditatem in operibus suis revera expresserint, imprimis una cogitatio responsum impedit; reputandum hoe est: fortasse consuUo Polygnotus eiusque aequales profunditatem in picturis murahbus evitaverunt. In initio capitis exposuimus etiam picturas murales decorativas esse natura, in quibus igitur optime profunditas evitetur. In nullo autem muro mehus ea res fieri potuit, quam in eorum ipsorum aedificiorum muris, qui Polygnoto erant decoranda. In clauso cubiculo cupido parietis (specie) perfringendi prius nascitur *), quam in porticibus apertis, quae a Polygnoto et Micone pingebantur. Sine profunditate pulcherrima decoratio fieri potest et etiam ij&og ülud Polygnoti exprimi posse mihi videtur.

Ceterum singula elementa nondum satis cohaerentem imaginem perspectivicam gignunt: perspectivica enim sibi constans totam imaginam compleoti debet: ita, ut singulae res omnes ex eodem loco aspiciantur. In vasariis imaginibus non modo forma rotunda vasis, sed etiam latitudo multarum imaginum hanc rem impedit vel certe suas difficultates secum affert. Quibus causis factum est, ut ea lex in vasariis partim tantum observetur (Cf. quae de imagine cistae ..Rcoroniae" infra observabimus). Latissima autem, quamvis aequa, etiam plana erant, quae Polygnoto eiusque aequalibus

i) Obductio optime cernitur Pfubx TJJ, 606, ubi supra montem vultus tantum et alterum brachium Amazonis aspiciuntur.

») Agatharchus, vi coactus, Alcibiadi domum interiorem pinxit (Andoc. c. Alcibiad. 17 (ed. Bekkeb), Overb. 1124. Cf. Srx, Joum. of Heil. St. Vol. XL, 1920, p. 189. — Non dubito, quin Alcibiades tam cupidus fuerit artis Agatharchi, quod pictor üle perspectivicas imagines in parietibus pingere poterat.

Sluiten