Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

40

cui nomen „Francois-vaas" templum non una columna indicatur, sed tarnen figuratur modo simpbcissimo nuüa profunditate expressa 1).

In vasis posterioribus 2) plerumque Apuba ortis aedificia maiora vel minora apparent, quae perspectivice satis recte exprimimtur. Sed et ipsa nimia perspectivica et albido colore decorationi repugnant. Severae discipbnae perspectivicae ratione babita omnes fere false sunt redditae, sed iure sumi potest in magna arte aequali perspectivicam perfectiorem fuisse.

Notandum est nonnullas barum aedicularum humillimo aspectu esse expressas, quales re vera non aspiciuntur et ne possunt quidem aspici. Coniicias ab artifice imaginis in scaena edita theatri aediculam esse observatam3). Exemplum huius rei est imago in Arch. Zeit. 1847 (pl. 3), ubi Creontis „palatium" est redditum. E lineamentis fundamenti aediculae apparet, spectatorera etiam infra fundamentum esse. Etiam parva aedicula scaenae magis est, quam ipsius veritatis. Ara in eadem imagine talem humilem aspectum demonstrat. Iam supra oonjecimus quomodo tabs aspectus origo explicanda sit. Artifex e memoria impressiones theatrales expressisse videtur*). In eadem imagine vero etiam exigua cista est, ea vero desuper aspecta: hinc concludas nostrum artificem spectatorem alio tempore altiore, alio tempore inferiore loco in theatro sedisse: varios aspectus rerum in una imagine miscuit, ut „futurismus" hodiernusl 5)

*) Cf. vas cui nomen „Amphiaraus-krater". *) Chronologia horum vasorum non constat.

*) De theatro Graeco Cf. virum doctum Byvanck, Mnemosyne XXXXVUI (1920) 136 sqq. Ipsam seaenam, ad quam scalae surgunt, in imagine vides Phlyaces exhibente (Monum. IV pl. XII). Cf. Byvanck 1.1., p. 140.

4) Etiam imago in vaso cui nomen „Pronomos-vaas" exemplum huius rationi8 pingendi est.

6) Alia exempla humilis aspectus: Arch. Zeit. 1867, pl. 221, Monum. II, pl. XLIX et L, Annali 1868, pl. M. Etiam hic basis deorsum vergere videtur. Lineamenta deorsum vergentia observari passim possunt in ianuis apertis, exempli causa Buil. Nap. III, pl. 6.

Sluiten