Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

demonstrare possumus. In imagine quadam *) una columna templum indicat et ea satis debilis. Iam in imaginibus vasariis autem multo antiquioribus, velut in vaso, cui titulus „Francois-vaas", melius ampliusque templum defictum est.

In ipsis figuris, quae in lecythis sunt, abbreviationem perspectivicam et obductionem perspectivicam inveniri non opus est demonstrare. Sed, quae circa ipsas figuras sunt, plane profunditate carent; omnis deminutio perspectivica abest; nisi forte minimum vas, quod „suspensum" videtur in imagine, quae est apud Murray (Pl. II) perspectivice deminutum esse contendis. Certo non tab modo accipiendae sunt parvae Psycbae, quae passim circa Charontis lintrem conspiciuntur apud Riezler s).

Minimum igitur profunditatis exhibent lecythi. Ut unum exemplum adhuc afferamus: longa series figurarum apud Mxjrray (Pl. XX)s) plana est; figurae sunt omnes in imo margine positae. In vasis aequabbus etiam rubris et nigris figuris ornatis plus profunditatis reperitur. Ex iis, quae supra sunt dicta, lecythos, et minimum profunditatis exhibentes, nihil nos docere posse de re perspectivica magnae picturae facile apparet. Ars lecythorum in hac re etiam infra ceteram artem vasariam esse videtur. Magnos pictores etiam lecythos pinxisse verisimile non est; sed vasorum pictores iidem lecythos pinxerunt, ouius rei; me vir doctus Byvanck admonuit. Viro doc'to Riezijer*) assentior, qui „so sehen wir", inquit, „allerdings dasz aus den Lekythen nicht allzuviel für die Kenntnis der verlorenen groszen Malerei zu gewinnen ist".

Summam colhgentes eorum, quae vasa nos de profunditate expressa docent, hoe statuimus: iam in antiquissimo genere capitaha elementa apparere, obductionem perspectivicam (iam

») MuBBAY, Pl. XXVI.

*) W. Riezleb, Weisgrundige Attische Lekythen, 44a. *) Forma cylindrica huius vasis rara est.

*) In libro supra 1., Text p. 64 sqq.: „Zusammenhange mit der groszen Malerei".

Sluiten