Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

60

puppis parte seclens eodem fere habitu Polydeucem alligantem Amycum spectat. Non tarnen ipsa corporis statura proximi iuvenis, ut alterius Herculis, maior ceteris putanda est: id ex tota figura apparet. Meram amplificationem perspectivicam deprehendimus. Vide etiam crus eius crassius, quam ceterorum omnium crura. Compara caput eius cum capite iuvenis per scalas e nave descendentis. Optime cum hac re convenit, omnes figuras (Minerva excepta fortasse, quae tarnen in universum minus feliciter successisse videtur) longius a nobis positas esse. Etiam alius in nave iuvenis resupinus dormiens, turn etiam deus (?) in saxo cubans sunt perspectivice deminuti.

Minervae figura pro dea satis parva est et humilis 1). Vultus gravi dea indignus; etiam habitus dextrae manus. Non ut ceteri, revera spectat Polydeucen et Amycum, sed prorsus ahena et longinqua intueri videtur. Omnis denique figura parum artifici successisse videtur. Stilus in mentem revocat (vid. vultus expressionem et habitum) iïlius Minervae stilum, quae est in imagine vasaria exeuntis saeculi V 8). Nices volantis parva figura non perspectivice deminuta est, sed propter bonum iudioium et fortasse propter exiguum spatium, quod in imagine ei rehnquitur.

4. Iam totam imaginem, quod ad regionem attinet, unarn esse vidimus; partes diversae inter se aptae colhgataeque sunt. Omnes figurae in uno eodemque solo sunt positae. Ut idem solum sub figuras porrigitur, sie idem caelum supra eas. Nunc rogandum est num etiam una perspectivica sibi constans totam imaginem

!) Koepp, Archaeol. IJJ [1920], p. 55: „Diese Gruppe (Amycus-Potydeuces) ist beiderseits von Zuschauern umgeben. TJnter diesen erkennen wir Athena mit Agis und Lanze, auf dem Haupt einen Kranz statt des gewohnten Helms, vielleicht weil die Göttin ohnehin unter der fliegenden Nike nur sehleeht Platz fand, so dasz sie trotz recht gedrungener Gestalt weiter herabgerückt werden muszte, als mit einer richtigen perspektivischen Darstellung vereinbar ist".

a) Pfuhl Hl, 595.

Sluiten