Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

51

amplectatur. In hac re reputandum est superficiem cistae rotundam esse, ea nunquam uno obtutu perspici potest. Rotunditas ipsa superficiei repugnat perspectivicae, quae in planis aequis exprimi solet. Attamen in perspectivica imago quadamtenus sibi est constans.

Figurae, quae sunt a parte sinistra Minervae magis magisque a nobis recedunt. Cf. quae vir doctus v. Saus *) de profunditate expressa observat: „Die Mittelgruppe (?) vor allen Dingen, zeigt das Bestreben, die Darstellung aus ihrer Flachenhaftigkeit zu lösen und schief in den Raum hineingehen zu lassen, und mit Polygnotischer Art hat die einheitliche Diagonalbewegung dieser Scène schlechterdings gar nichts mehr zu tun . . .". Quaestionem, quae ratio sit inter hanc artem et artem Polygnoti hic omitto 8). Quaeritur num vir doctus recte observaverit. Statuendum enim est rectionem „diagonalem" in altera parte imaginis repeti. A parte dextra etiam Sileni magis magisque figurae recedere videntur. Si punctis conjungimus locos, ubi figurarum proximarum pedes solum tangunt, tune hoe fere lineamentum obtinemus:

ld lineamentum insigne est forma „symmetrica" et medium compositionis totius navem Argus esse, non Polydeucem et Amycum, apparet. Non ex indole decorationis ea explanari potest,

l) Kunst der Griechen, p. 225. Cf. Koepp, Archaeologie TV, p. 94. s) Cf. etiam E. Feihl, Die Ficoronische Cista u. Polygnot.

Sluiten