Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

58

et praesens est, non solum singularum figurarum sed totius stili. Cur igitur cogitandum est de hypothetico exemplo „magnae" picturae Graecae, quae tam longe ab Etruria aberat; cur est cogitandum de Graecis pictoribus, qui in Etruriam migraverunt, si exempla in promptu sunt? Plinius quidem tale quiddam narratx), sed ei artifices non pictores, sed fictores erant; nomina eorum insuper f abulam olent. Etiamsi Graeci in Etruria pinxerunt parietes sepulcrorum tarnen ei accurate imitati sunt vasa. Novo argumento esse potest paries (unus ex multis), qui universus imaginem praebet Graecae hydriae: Weege, tab. 87. Haec tabula enim nobis supra ipsas figuras monstrat magnam figuram nigram (argumentum crebrum in pictura Etrusca), quae nihil ahud est nisi.... pars suprema vasis Graeci. Pars suprema enim hydriae Busiridis eandem formam habet2). Series figurarum, quae infra figuram illam apparet, comparanda est cum serie figurarum, quae est in „ventro" hydriae. Figurae autem quasi evolutae in planum sunt; in pariete plano, dico, sunt pictae, quae in vaso circumeunt.

In „Tomba Stackelberg" in eodem pariete series figurarum nigrarum est conjuncta cum serie figurarum albarum ita, ut in nonnullis vasis etiam invenimus3).

1) Plin., N. H. XXXV, 152 „Sunt qui in Samo primos omnium plasticen invenisse Rhoecum et Theodorum tradant multo ante Bacchiadas Corintho pulsos, Damaratum vero ex eadem urbe profugum, qui in Etruria Tarquinium regem populi Romani genuit, comitatoe fictores Euchira, Diopum, Eugrammum; ab iis Italiae traditam plasticen". Cf. Weege, p. 107.

2) Haec figura nigra, ut diximus, crebra est, nonnunquam paulum mutata vel ornata. Vid. Weege, Tabb. 3 (tomba delle Leonesse), 41 (tomba dei Baccanti), 44 (tomba del Morto), 66 (tomba dei Vasi dipinti), 70 (tomba del Vecchio), 72 (tomba del Morente), 76 (= 77) (tomba del Barone), 84 (= 85) (tomba Stackelberg). Ea figura origine autem pars suprema hydriae est et etiam crebra in ipsis vasorum Graecorum imaginibus, ubi etiam pars magnae hydriae vel fontis est. Vid. Pfuhx UI, 276; Gebhabd, A. V., 119—120; ibidem 135; Pfuhl m, 150; Atlas 1873, T. V.

3) Cf. Wbbqb, tab. 87 cum vaso Andocidis Pfuhl III, 262.

Sluiten