Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

62

tarnen commemorabimus. Hic iUic in scena domestica panes cubicuh indicatur re quadam, quae ex clavo dependet: exempli causa t. 8 et t. 4: tridia ad bauriendum vinum ex ingenti cratere. De avibus „in aëre" volantibus iam supra diximus.

Separatün memorandae sunt picturae illae venatus piscatusque 1) in „Tomba della Caccia e Pesca", quia topia in arte Etrusca rara sunt. Observamus omnia esse plana velut umbras, nisi excipere vis, quod rupes et cumba non in imo margine imaginis sunt depictae. Id enim utcumque sensum spatii movet. Etiam alae avium *) sensum perspectivicum produnt. Utrum ex industria Etrusci an vi coacti, quippe veraar te Graeca egentes, vasa Graeca sint imitati, non discernam. Utcunque ea res se babet imitatores novi quid, in re perspectivica certe, in artem pingendi non attulerunt. Profunditatem expressam, quam Etrusci parietes continent, etiam invenire potes in vasis Graecis.

1) Cf. M. Heinemann, Landsch. Elemente, p. 48 sqq. *) Sensum vividum ceterum naturae hae picturae produnt (Cf. Pagenstecheb, Neue Jahrbücher, Teubner, 1921, p. 276).

Sluiten