Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

71

derninutionem perspectivicam concludere. Et hic minime est manifesta et iudicio abstinere malim. Obductio figurarum saxis effecta bic est larga *); non in hac compositione vero mos ab antiquis traditus videndus est, sed re ipsa pictor coactus est: fabula in Cithaeronis chvo scopuloso figuras versari iubet *).

4. In pictura in „casa del poeta" reperta Briseidem continente abduotam *), vir doctus Rodenwaldt rem momenti observavit *) : in parte superiore imaginis, quae est iuxta Achilli tentorium, puppes trium navium longinquarum observari possunt (quamvis minus clarae). En bio etiam summus gradus profunditatis expressae, quae congruit cum imagine Andromedae. Et haec profunditas cum cetera compositione tam arte conjuncta est, ut eam exemplo tribuamus.

Si vero statuimus circa finem saeculi V profunditatem expressam summum gradum attigisse, minime sequitur, ut in omnibus innumerabilibus tabulis pictis eius aetatis, semper summa profunditas sit expressa. Certis finibus artifices semper liberi fuerunt. Optime cogitari potest quendam pictorem figuras mythologicas fingere maluisse in „fundo" incerto et indifferenti, quam in „fundo" naturam vere repraesentante. Hoe modo et imago magis „idealis" 6) fit spectatoris cogitationibus spatium rehnquens et... . pictor in fabulis reddendis, quae cum certis historicis locis (ut Iphigeniae fabula cum Aulide) conjunctae erant, non inscitia rerum impediebatur. Minime ex fundo profunditate carente, beet concludere

*) Haec obductio etiam in artificiis Romanis crebra est.

*) Ceterum haec compositio non in primis est habenda. Non perspicitur, quomodo vir fortis infirmo mulierum impetu necari possit.

*) Hekmann—Bbuckmann, T. 10; Pfuhl UI, 655; Helbiq, Wandgem., 1309. Cf. Ywvm. n, § 863, 871 (plures Ubri citati); Rodenwaldt, Kompos. etc., p. 200 sqq.; Hekmann, Text, p. 14.

*) Röm. Mit teil. XXXV, 1920 (Zu den Briseisbildern der casa del poeta tragico).

•) Cf. Helbio, Wandgem., p. 284.

Sluiten