Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

72

auctorem inopia peritiae eum talem creavisse. Sic in Madonna Sixtina pictoris, cui nomen Rafael 1), ut in tabula Iphigeniae (v. infra), in solo tantum proximo a nobis aliquid profunditatis expressum est, „fundus" ceterus nebulosus prorsus profunditate caret. Sed nemo contendere ausit pictorem inopia artis perspectivicae ita fecisse! — Haud supervacaneum fortasse est statuere profunditatem expressam anceps criterium esse ad tempus definiendum quo pictura sit creata. Id non solum ex iis, quae supra sunt dicta, sed etiam ex toto hoe libello Uquet.

5. Iphigeniae notissima imagoa) e „Casa del poeta tragico" exemplum talis artificii mihi videtur, quale supra exposuimus. Etiamsi haec revera ex omni parte accurata imitatio est antiquae tabulae pictae Graecae, tarnen nihil inopiae e „fundo" plano colligere heet neque quod ad unum auctorem attinet, neque ad totam aetatem. Haud scio an pictor talem fundum nebulosum sibi elegerit ut ad apparitionem Dianae aptissimum. Fortasse etiam ob nullam aham causam hunc aequum et placidum fundum pictor sibi sumpsit, nisi ad mehus figuras ipsas Ulustrandas.

Consulto, non imperitia fundum nebulosum esse electum — sive ab auctore ipso sive ab imitatore — e ceteris rebus tecbnicis colligendum est, quae artem valde progressam arguunt. Minime igitur assentior viro docto Rodenwaldt dicenti3): „Das Fehlen jedes raumhehen Zusammenhanges macht es wahrscheinhch, das Original vor 350, der Zeit, in der die Generation des Aëtion begann, anzusetzen". Haec nimis theoretica sunt, non rationem habent usus practici.

Iam satis vero argumentorum in picturis Pompejanis, supra tractatis, invenimus, quae profunditatem in initio saeculi IV

») Woermann, Geech. d. K. IV (1920), T. 43.

*) Hermann—Bruckmann, T. 15, p. 23; Helbig, Wandgemalde, 1304; Pfuhl n, § 869, 871; Rodenwaldt, Kompos. etc., 198. Cf. Loeschcke, Enthauptung der Medusa, p. 13.

8) Die Komposition etc., p. 199.

Sluiten