Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

73

et in fine saeculi V perfecte expressam esse in pictura Graeca probant.

Una res etiam affirmare videtur multarum pieturarum Pompejanarum non solas figuras ipsas Graeco exemplo tribuendas esse, sed etiam topia, in quibus eae figurae sunt positae.

Iam poetae, cui nomen Goethe, animum tetigerat in nulla pictura Pompejana imaginem inveniri amoenissimae illius naturae, quae circum id oppidum tam larga est (Neapolis, Sinus Oumanus etc.). Goethe dicit: *) „Wie konnte auch ein in der herrhcbsten Weltumgebung sich befindender und fühlender Pompejaner die Nachbildung irgendeiner Ansicht, als der Wirklichkeit entsprechend, an seiner Seite wünschen!" His verbis tarnen non recte clarus poeta hanc rem explicasse videtur.

Hoe enim statuendum est: quo amoenior est natura, quae pictorem cingit, eo magis eum ad imitandum incitabit; pictores, dico, ipsas regiones amoenissimas petunt ad pingendum et his tabulis maxime spectatores delectantur, non solum ii, qui longe a tah amoena regione absunt et amoeni argumenti oausa tabulam sibi optant, sed etiam ii, qui in eadem illa regione habitant et arte pictoris delectantur. Potius rogandum videtur num Pompejani antiqui satietate quadam affecti. quippe qui cotidie in taü regione versarentur, tantopere amoenitate moverentur, quam advena, qui raro tantum talia videt. Tarnen neque haec explanatio recta est. Distinguendum enim est inter ceteros homines et pictores. Hi revera iis, quae circum se vident cotidie, iterum iterumque moventur. Exempla in promptu sunt. Regio (landschap) Batava cum suo pecore, fossis, sahetis, coeh lato aspectu per saecula nonnuUa semper in tabulis redditur; semper eadem pictorum animos movent (et per eos ceteros homines). Expectas igitur imagines Pompejanas amoenitatem iUius regionis ostendere.

J) Verba, quae Pagenstechek. dat Neue Jahrbb. 1921, p. 286, arm. I, hie laudo.

Sluiten