Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

77

tam forma quam color arboris hio nominandus est1), qui efficit ut recedere post pulverem proebï videatur.

Darius ipse, figura princeps, quaetoti tabxilae imminet, maior est, quam pro magnitudine equorum qui sunt citra eum. Ea res, etiam colores vividiores, efficit, ut Darii figura non satis recedere videatur. Darium autem multo maiorem esse iusto facile demonstrari potest. Linea, quae inter digitos minimos utriusque manus Darii cogitari potest et corpus equi nigri primi, qui currum ducit, eadem fere regione porriguntur. Si spatium metiris, quod inter utrumque digitum minimum Darii est et si idem spatium in corpore dicti equi demetiris, tune non sine admiratione quadam videbis totam equi corporis longitudinem multo minorem esse quam spatium inter duos digitos 2). Nullus equus ad pugnam aptus tam exiguus cogitari potest; itaque Darius iusto maior est expressus. — „Atqui", dixerit quis, „oonsulto artifex compositionis causa leges perspectivicas violavit". Non ita factum est, ut infra videbimus 3).

Abbreviationem perspectivicam non tantum in solo deprendis. Iam in Capite I collum equi aversi comparavimus cum coUo bovis in poculo orto e loco cui nomen „Vaphio". Totus hic equus vero egregium exemplum est abbreviationis, et monstrat quomodo nobis fingendus sitille bos Pausiae „adversus, non traversus" *). —

1) Typus arboris identidem in arte Graeca redit (anathemata lapidea caelata Attiea, Cf. Winter, Alexandermosaik). Ceterum arida arbor ramis truncis optime in stilum totius imaginis quadrat.

2) Etiam equus est propior nos quam Darius! Etiam minor igitur esset, si aeque longe distaret ac Darius. Accedit, quod corpus equi eo statu, quo in pictura est, maximam longitudinem ostendit (plane traversus minor videretur!).

*) Imago, quam Luckenbach in libro in usum scholarum edito, fig. 210, huius lithostroti praebet, hoe vitium „emendavit". Revera hic Darii figura melius recedit; non solum minor est expressus quam in ipso exemplo, sed etiam color est mutatus. Tales emendationes vero pravae sunt et discipulos in errorem ducunt. Melius J. Lange, Die Menschliche Gestalt in der Geschichte der Kunst, Abb. XXTV.

4) Plin. N. H. XXXV, 123. (Overbeck, Schr. 1760): „Ante omnia cum

Sluiten