Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

94

xijV oxyvo/Qacpiav ovtw léyovac IXtytro dt ris *"*» IdnoXXóSoooog ZmyQucpog axtuyQuqjog avxï ro€ OKijvoyoacpos. . . .1).

Cognomen „sciagraphi" ei in pura lingua Attica aequali datum est et quidem non a phüosophis, sed ab omni populo. Sensus „sciagrapbiae", qui apud philosophos invenitur neglegenda est. Iam proni sumus ad sciagraphiam simpbci sensu accipiendam: „picturae umbrae". Quae res confirmatur testimoniis 2 et 3, quae arte conjungenda inter se et eo pluris sunt putanda, quia e diversis fontibus sunt. In testimonio 3 vox „exprimere" emphasin habet: per umbram melius quam omnes pictores antea species rerum expressit. Quod verbis Plutarchi explanatur; <p&ooa et &nó%Qoooig sunt voces technicae, quae indicant teneras transitiones colorum.

Ex Hesychii testimonio (4) sumendum esset Apollodorum in scaena pinxisse. nisi error manifestus lexicopgrahi hic esset. Hesychius, qui vixit multis saecuhs post Christum natum ut verus lexicographus captabat verborum singulares et obsoletos sensus. Sic revera .,sciagraphia" sive posteriore aetate demum, sive iam antiquis temporibus idem significare poterat atque „scenographia". De origine huius synonymiae hic tacemus.Nusquam vero ahbi Apollodorum scaenae pinxisse traditur. Verba autem ad ApoUodorum relata: „otvri tov oxyvoyoÓKpoe" sive ab ipso Hesychio dormitante vel doctrinam prave ostentante, sive ab alio stulto addita sunt et muitos hodiernos in errorem duxerunt.

Cognomen „Sciagraphus" ApoUodoro datum, nihil aliud est nisi „pictor umbrae", sensu simpbci, unde efficitur in umbra pingenda nostrum eminuisse, quod non nihil est. — Profunditatem expressam, quae iam multis saecuhs ante ApoUodorum erat nata, nostrum etiam novisse et usurpasse clarum est.

*) Hesychius, v. «w.

Sluiten