Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

172

STAD ZUTPHEN (1190).

aliquid inde capiat, sed ad augendam rem publicam ipsorum et in emphiteosim reservetur. 17. Preterea nullum burgensem, in ea degentem, infra terminos comitie mee duello posse conveniri, quin, actione adversus ipsum habita, actor recurrat ad scabinos, ut, ventilata causa coram eis, ipsi super hoe iudicent et negocium debito fine exequantur.

76, 135. Ipsi vero burgenses ab omni exactione thelonii indebita in comitia mea sint immunes. 79. Areas meas, quas ad usus ipsorum habent infra civitatem, si media pars vacare contigerit, xxx denarios persolvet, si tota, quinque solidos.

16. Civitas etiam nullam hereditatem domus et armorum dabit. Si qui vero advene fuerint inhabitantes, cuiuscumque con-

16, 19. ditionis sint, qui nee dominos nee parentes habeant, quod constet civitati, si decesserint, nee ego, nee vilheus meus hereditatem invadet, sed scabini inter se occupatam detinebunt 191. ad annum et sex septimanas. Quod si infra annum vel dominus vel heres ipsorum comparuerit, qui de hereditate ipsorum actionem proposuerit, scabini omnem iustitiam sibi facient. Si vero nee dominus vel heres infra annum venerint, qui ius habeat 19. in hereditate üla, tune libere comes percipiat.

17. Accedentes autem cum curribus et carrucis propter forum rerum venalium in quinta feria, si quarta feria precedente venerint et in quinta expediti non fuerint, sexta feria recedant et nullo onere thelonei premantur, quin, salvis rebus eorum, salvi recedant.

76, 135. Naves, adscendendo et descendendo ibidem applicantes cum mercibus suis, si eadem via revertuntur, qua veniunt, et nullum transitum fecerint, absque thelonio recedant.

Et, ne per me vel per aliquem heredum meorum presentis facti memoria aboleatur et tanti beneficü gratia, iuramento 12. cum nobihbus hominibus meis et ministerialibus meis, quos subsequens testimonium declarabit, confirmavi, astantibus uxore mea Ricarda et Henrico, füio nostro.

Hü omnes mecum prestiterunt iuramentum: Etc, etc.

(Caeteris omissis.)

Sluiten