is toegevoegd aan uw favorieten.

Über die Anatomie und die Krankheiten der Augen

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Aetius l.c. cap. 68 monet quosdam glutinasse pilos mastiche per specillum calidum.

Ubi vero quemadmodum frequenter in utraque palpebra contingit, intumescit ita palpebra, ut protuberando introrsum urgeat pilos tum neque pilorum coulsio neque inustio, neque consutio utilis esse potest. Sanari tum debet derivantibus exsiccantibus et unguentis mercurialibus, quemadmodum in Cap. 3, de Xerophthalmia diximus; tum et causticis vel vesicatoriis temporibus applicandis.

Phalangosis § 5. In Leucophlegmaticis, saepe palpebrae oedemate humido Oedematosa. intumescunt adeo ut non modo invertantur pili, et trichiasis oriatur, verum palpebra ipsa attolli nequeat, quemadmodum in hydropicis plus semel vidi: tum generalibus remediis contra hydropem tolli debet haec phalangosis: si morbus topicus est suffumigiis curatio tentanda est. Fumigatio fit sequente modo, inspergitur mastix, olibanum vel simile remedium ardentibus prunis, caput admovetur et obsolvitur simul mantili magno quod non modo caput verum etiam testam complectitur: eo modo quo Bartisch: balneam vaporis utendum esse proponit pag. 41.

Phalangosis § 6- Phalangosis aut casus palpebrae, est palpebrae lapsus absque ex paraiysi ullo vitio exteino, ex duplici causa natus vel quod ipsa cutis et palpebrae adip0Sa membrana justo longiores sunt et excrescant vel quod palpebra propter nervi affectum paralytica sit. Sequelae hujus vitii sunt eaedem, oculus scil. obtegitur semper inde etoccoecatur quamquam palpebra digito elevata sanissimus sit: medelam vero vix unquam capit. Vidi in virgine nobili phalangosin, quae nulla arte curari potuit, licet Lutetias profecta se Chirurgiae submisisset: a nativitate ea laboraverat. In sexagenario Phalangosin subito obortum vidi quae comatis apoplexiaeque et tandem mortis fuit praesagium.