is toegevoegd aan je favorieten.

Über die Anatomie und die Krankheiten der Augen

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

— 298 -

aliam partem effluit, unde collapsio et summa difficultas curationem absolvendi. Iris etiam saepissime praesertim scalpellis rectis laeditur. Eas tollere conatus est Berengerus, atque ideo alia instrumenta proposuit quae delineata sunt a Sabatiero in diss. cit. tab. adject. fig. ABCD. Instrumenta his usibus destinata sunt l°hamulus quidam obtusus pag. 5. fig. A etiam in nostra fig. hac pag. adjecta. Hujus parte D palpebra excepta sursum firmiter et ab oculo remota retinetur. 2do. Hamulus parvus duplex B. manubrio longiori instructus quo oculum retinet immobilem. Tertio scalpellum C. qui ex F in E increscens vulnus aequabile efficit et simul implet ita ut humor aqueus non effluat.

P

Encheiresis. Aegro idoneo in situ collocato et reliquis factis de quibus antea dictum est, Chirurgus palpebram superiorem hamulo excipit, elevat et ministro continendam praebet ibid. pag. 6 dum ipse alteram deprimit adnatamque membranam juxta inferiorem corneae partem hamulo acuminato B. detinet. „Oculi motus hoe instrumento (inquit auctor) facile moderatur, certumque situm per omne „sectionis tempus illi conciliat"; quod vix ideo credo quoniam