is toegevoegd aan uw favorieten.

Commentarius in M. Manilii astronomica

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

n6

LIBER SECÜNDUS.

De signorum zodiaci

natura.

fata discere' Seal.), sed de difficultate legis fati perdiscendae, quae et ipsa in fato est.

150 264 Plus centum versibus Manilius decem dedit signorum

divisiones ad figuram eorum attendens, quam in sphaera Graeca et picturis habent, vel ad mythologiam vel ad ordinem et locum, quem in zodiaco obtinent: mascula et feminea sive dpemxd xai Srjhjxd (150—154), humana et ferina sive ovSp&mostiJw xat Snpiódin

(155 158), bina*) sive paria, biformia, ratione duplicia, öYpuvj f> dwwfxa

(T50—196), transversim orientia et recta sive nXayta xat öpSa' (197—202), diurna et nocturna sive ïijuisptva xat wxupd (203—222), aquatica terrena ambigua sive SaXaWta naxapxa yjpaaia dpfifiia (223—233), fecunda sterilia communia sive noluyova erretp&>ó\j xotva (234—243), currentia stantia sedentia iacentia j3aóVrtxa óp$d xo&npsva xaSfcpvxa (244—255), debilia et integra ^Xoxoïtofyjuv'a xai froaytpri (256—264), verna aestiva autumnalia hiberna -zponatd toTj/xsptva' (265—269). Nomina Graeca, quae addidi, partim iam occurrunt apud Asclepiadem Myrleanum (Cat. codd. astr. Gr. V 1 p. 187/8), partim apud Ptolemaeum Tetrab. I 12, II 175—196, 664—670 inveniuntur (Bouché-Leclercq 1'astr. Gr. p. 153). Sunt etiam aliae divisiones praeter has decem, sed eas poeta omisit velut Xeyrxot akoya, vypd ixvpé>b\, XatpcóóV? a'ffsXyw, 'Epfxatxa' eet.

150 Partem astrologicam incipit M. tractare verbis, quae in memoriam redigunt Verg. G. II 9: 'principio arboribus varia est natura creandis'. 151 genus = sexum. Statuerat autem doctrina Pythagorea signa numeri imparis masculina, numeri paris feminina esse (BouchéLeclercq 1.1. p. 154, i.—2), ita ut Aries signum masculinum, Taurus femininum esset. Sed hoe latet Manilium, qui, ut iure animadvertit Scaliger, Tauro sexum femineum tribuit, quod over sus (v. 153) surgit, sc. posterioribus, non anterioribus (I 264), droes puellis (IV 521), cinaedicus, cf. Ov. Fast. IV 717—718: 'vacca sit an taurus, non est cogno6cere promptum, pars prior apparet, posteriora latent', Thiele Ant. H. p. 101. Praeterea in Tauro domicilium est Veneris et itywpt sive altitudo Lunae, Bouché-Leclercq li p. 133, 4- Aliam causam huius sexus etiam affert Hyg. astr. II 21: 'nonnulli autem cum Io in bovem sit conversa, ut Iuppiter ei satisfacere videretur, inter sidera

l) „Singula" tantum stringuntur in vv. 157—158.