Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

w. kulczynski. spinnen.

435

Pholcidae.

Spermophora Hentz.

Spermophora (?) dubia n. sp. (Fig. n).

Femina (male conservata, abdomine omnino, cephalothorace ex parte contuso).

Cephalothorax ca. i.i mm latus et longus, clypeo excluso ca. 1.04 longus, lateribus fortiter rotundatis, area oculorum 0.58 lata, mediocriter modo convexus, secundum margines laterales et posticum sulco sat profundo ornatus, fovea media carens; pars oculos gerens paulo elevata, pone sulco optime expresso, modice procurvo, ante linea impressa vadosa, paululo procurva, margines inferiores oculorum anticorum lateralium attingenti definita; dorsum utrimque sulcis duobus ornatum (an etiam in exemplis illaesis?) diffusis, prope a linea media initium capientibus, foras et retro directis; sulcorum horum anteriores sulcum, quo area oculorum pone finitur, fere attingunt, paululo incurvati sunt, extrinsecus insigniter abbreviati, posteriores breviores, subrecti, ante fere medium dorsum attingunt; inter apices anticos sulcorum posteriorum foveae oblongae parvae duae conspiOiuntur. Clypeus praeruptus, sed non ad perpendiculum directus. Oculi magni, valde convexi et prominentes; in cephalothorace directo desuper adspecto extra eius marginem toti oculi antici laterales procedunt; a parte postica superiore cephalothorax sub oculis lateralibus profunde incisus videtur. Oculi antici (laterales) fere rotundi, diametro 0.145 longa, postici paulo oblongi, lateralium diametri 0.13 et 0.105, mediorum 0.13 et 0.115 longae; series ambae fere aequali latitudine, posterior recurvata, marginibus posticis oculorum mediorum paulo pone puncta media lateralium sitis; oculi postici laterales cum anticis et cum mediis subcontingentes, hi ab anticis ca. 0.04 remoti; spatium mediis interiectum 0.195 latum; oculi antici inter se 0.32 remoti; clypeus 0.29 altus. Mandibulae ca. 0.3 longae, ambae simul sumptae 0.35 latae, dente unico in angulo apicali interiore, nigro, deorsum directo, paulo foras curvato armatae. Maxillae et labium similia atque in Pholco. Sternum 0.68 latum, ca. 0.65 longum (eius margo posticus valde indistinctus); coxae IV ca. 0.19 inter se remotae. Palpi tenues, pars femoralis 0.23, patellaris 0.12, tibialis 0.15, tarsalis 0.18 (unguiculis exclusis) longa, tibialis 0.08 lata, subcylindrata, apicem versus paululo attenuata, patellaris aequali saltem latitudine, tarsalis paulo tenuior, apicem versus leviter modo attenuata, apice unguiculis duobus, ca. 0.05 longis, inermibus, apice breviter curvatis, et in eorum fronte aculeo non multo breviore, recto, piloso (?) ornata. Pedum I femur 9.0, patella 0.44, tibia. 9.1, partes respondentes pedum II 6.7, 0.41, 5.7, III 4.0, 0.39, 3.3, IV 6.2, 0.39, 5.0 longae (reliquae desunt). Abdomen fortasse ca. 3.0 longum, 1.0 latum, subcylindratum (?), pone mamillas — ni fallor — non productum. Epigyne — pro Pholcida — valde peculiaris: pars eius in epigastrio sita non evidenter indurata, parum definita, rotundata, ca. 0.5 lata, 0.4 longa (leviter convexa?, in exemplo nostro retusa), dense subtiliter sulcis recurvis striata, pone in processum producta retro directum, modice complanatum, 0.27 longum, prope basim 0.11 latum, apicem versus leviter angustatum, transverse plicatum, subter ad apicem appendice auctum pellucida, oblonga, 0.065 longa, ca. 0.022 lata, deorsum et anteriora versus directa.

Cephalothorax sordide flavidus, eminentia oculos gerenti usque ad sulcum supra commemoratum, et clypeo ■—• excepto margine angusto inaequali — rufescenti-umbrinis; sternum,

Sluiten