Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

W. KULCZYNSKI. SPINNEN.

439

paulo fortius quam posteriora versus angustatus, area oculorum, quorum postici laterales desuper adspecti marginem cephalothoracis attingere videntur, 0.35 lata,' omnium subtilissime, modice dense reticulatus, nitidus, organo stridendi optime evoluto, e striis fortasse 12 utrimque constanti ornatus; sulcus medius fere in 3/4 longitudints situs, modice profundus, non acute impressus, rectus; impressiones cephalicae sat profundae, radiantes partis thoracicae parum distinctae; dorsum in parte cephalica aeque atque in thoracica declive. Oculorum series posterior leviter recurvata, marginibus anticis lateralium cum punctis mediis mediorum lineam subrectam designantibus; series anterior desuper visa valde recurvata, a fronte adspecta leviter deorsum curvata, marginibus inferioribus oculorum lineam paululo procurvam designantibus; tuberculum oculos anticos medios gerens et ante oculos laterales anticos prominens desuper visum 0.235 latum, 0.07 longum. Diametri oculorum posticorum mediorum 0.08, lateralium 0.07 et 0.055, anticorum mediorum 0.073, lateralium 0.073 et 0.055 circiter longae; oculi postici medii inter se O.097, a lateralibus 0.025, a mediis anticis 0.048, hi inter se 0.113, a lateralibus 0.03 remoti. Area oculorum mediorum ante 0.23, pone 0.225 lata, 0.185 longa; clypeus sub ea 0.145 altus, sub oculis fortiter impressus, inferius fortiter convexus in longitudinem, circiter 0.015 mm prominens ante oculos, quum desuper adspicitur. Mandibulae (exsertae) O.39 longae, ambae simul sumptae O.35 latae. Sternum laeve. Pedes longi, tenues, antici non incrassati; internodia pedum I 2.45, 0.34, 2.10, 2.10, O.97, II 1.0, 0.24, 0.69, 0.66, 0.48,

III 0.50, 0.19, 0.22, 0.29, 0.29,

IV 0.85, 0.21, 0.44, 0.42, 0.35 longa.

Abdomen 1.15 longum, 0.95 latum, 1.25 altum, desuper visum late ovatum pone latius; a latere adspectum magis sursum quam retro elevatum, pone recte truncatum et modice impendens, apice late rotundatum, dorso proprio modice convexo in longitudinem; a parte postica visum, mamillis neglectis, late ellipticum. Epigyne maxima, 0.35 longa, 0.42 lata, cornea, bene definita, rotundato-quadrangula, fortiter convexa, carina transversa, acuta, circiter in 2/3 longitudinis sita, margines versus sensim humiliore et denique evanescenti, in parte media modice recurvata, in partes duas divisa; harum anterior glabra, laevis, ad carinam impressa, ceterum insigniter convexa, praesertim ante et in lateribus; pars posterior minus convexa, pone obsolete transverse striata, ante vero ad carinam foveis ornata transversis, sat profundis, intus et ante optime definitis, foras senfim vadosioribus et denique evanescentibus, inter se septo distinctis corneo, angusto, cum carina trans versa coniuncto et in eius latus anticum transgredienti.

Cephalothorax cum mandibulis rufescenti-umbrinus marginibus obscurioribus, ante sulcum medium macula ornatus fuliginea quadrangula, ante ex angulis lineolas tenuissimas versus oculos posticos laterales, ex angulis posticis autem lineolas evidentiores foras et retro directas emittenti. Sternum subnigrum, labium fuligineum apice pallidius, maxillae eo paulo pallidiores. Palpi cephalothorace paulo obscuriores. Pedes cum coxis sordide flavidi, patellis, apice femorum, tibiarum, metatarsorum obsolete plus minusve infuscatis, tarsis basi pallide flavidis. Abdomen supra et in lateribus cinerascenti-umbrinum, subter et pone obscurius umbrinum, maculis argenteis ornatum: circiter in 2/3 dorsi proprii maculae duae inter se proximae, paulo transversae sitae sunt, ex parte sua antica interiore vittam emittunt latam, anteriora versus et paulo foras directam, mox foras et paulo retro fractam et in latus abdominis descendentem, hic primum Nova Guinea. V. Zoölogie. 56

Sluiten