Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

W. KULCZYNSKI. SPINNEN.

fortasse T. THORELL1) fovea epigynae multo minore: fovea haec 0.145, 0.16, 0.21 mm lata, 0.105, 0.10, 0.13 longa est in exemplis e Nova Guinea, 0.18 lata, 0.10—0.14 longa in feminis in Java insula lectis, in feminis Theridii tepidariorum Polonicis et Hungaricis 0.35—0.45 lata, 0.18—0.22 longa.

Theridium polygrammum n. sp. (Fig. 16, 17). Femina.

Cephalothorax 1.85 mm longus, 1.35 latus, ante lateribus non evidenter sinuatis fortiter angustatus, area oculorum, quorum postici laterales desuper adspecti paulo prominent extra margines cephalothoracis, 0.57 lata, subtilissime dense reticulatus, modice nitens, pilis suberectis crassiusculis sat dense ornatus; fovea media profunda, rotundata; impressiones cephalicae non profundae sed bene expressae, foveam mediam longe non' attingentes; clypeus sub oculis profunde impressus, inferius insigniter convexus in longitudinem, 0.37 altus. Oculi prominentes, laterales tuberculis bene evolutis innati; series posterior leviter procurva, anterior desuper visa fortiter recurvata, linea marginibus posticis oculorum mediorum et anticis lateralium designata subrecta, a fronte adspecta paululo procurva. Oculi anticis mediis exceptis paululo oblongi; diametri'anticorum mediorum 0.13, lateralium 0.12 et 0.113, posticorum mediorum 0.13 et 0.12, lateralium 0.12 et 0.113 longae; oculi postici medii inter se 0.097, a lateralibus0.065, a mediis anticis 0.097, hi inter se 0.09, a lateralibus 0.033 remoti; area oculorum mediorum ante 0.30, pone 0.29 lata, 0.32 longa. Mandibulae (exsertae) 0.6 longae, infra basim 0.26 latae, laeves. Sternum subtiliter reticulatum, ante 0.85 latum, a coxis II sat fortiter angustatum et paene triangulare, 0.1 longum, inter coxas IV productum et hic anguste rotundatum. Labium 0.14 longum, 0.40 latum, semilunare fere; maxillarum pars ante labium prominens 0.39 longa. Pedes sat crasse pilosi; internodia pedum

I 3.1, 0.91, 2.20, 2.75, 0.95, II 2.1, 0.74, 1.23, 1.72, 0.74,

III 1.5, 0.62, 084, I.21, 0.65,

IV 2.6, 0.91, 1.55, 2.04, 0.81 longa.

Abdomen 3.4 longum, 3.0 latum, 3.3 altum, desuper visum ellipticum subrotundum, a latere adspectum — mamillis omissis — etiam subrotundum, fere ut cephalothorax pilosum. Epigyne modice definita, 0.75 lata, 0.40 longa, modice convexa, fovea ornata 0.39 lata, 0.15 longa, valde profunda, margine antico modice et aequabiliter recurvato, optime definito sed in parte media saltem non impendenti, margine postico minus quam anticus curvato et parum altiore, in angulum valde latum et obtusum fracto, in lateribus paululo recurvato, insigniter impendenti. A margine postico epigynae ab imo visae fovea 0.13 distat; spatium ei et margini dicto interiectum corneum, pallide coloratum, nitidum, fortiter in longitudinem convexum, ante libratum, a parte postica visum modice convexum, in medio late leviter deplanatum. Colulus nullus.

Cephalothorax flavo-testaceus; pars thoracica excepta parte postica media, quae abdomine tegitur, minute et sat obsolete umbrino punctata; impressiones partis thoracicae, utrimque ternae, lineis umbrinis obsoletis indicatae; impressiones cephalicae, colore umbrino pictae, lineas 'formant multo melius expressas, foveam mediam et margines cephalothoracis longe non attingentes, ante paulo latius quam latitudine areae oculorum distantes, posteriora versus paulo

1) Thorell, Studi sui ragni Malesi e Papuani, v. I, p. 270.

Sluiten