Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

w. kulczynski, spinnen.

445

Cephalothorax obscure rufo-umbrinus, impressionibus cephalicis et radiantibus partis thoracicae indistincte obscurioribus; oculi colore nigro inaequabiliter cincti, antici medii in macula communi nigra diffusa siti. Mandibulae, maxillae, palpi cephalothoraci similia; labium, sternum, pedum coxae obscuriora, fuliginea. Pedes dilute ferruginei, femora omnia obscure rufo-umbrina, colore hoe patellae apicem versus et in lateribus plus minusve tinctae, tibiae in apice sat late, basi vero minus evidenter et angustius annulatae (I subter solum), metatarsi anteriores saltem in parte apicali infuscati. Abdominis color in exemplo nostro unico non bene conservatus. Dorsum abdominis nigrum, ante fascia cinctum angusta alba librata, in latera producta usque ad J/5 longitudinis saltem, apice incurvata; fascia haec hoe loco fortasse non abrupta est sed in partem laterum dorsi posteriorem (et usque ad mamillas ?) continuatur ut umbra obsoleta pallida, in arcus paucos incurvatos fracta; latera abdominis paulo pallidiora videntur quam dorsum, in media fere parte inferiore puncto albo ornantur. Venter lateribus similis, pictura nulla. Mamillae umbrinae, apice pallidae.

Theridio oleato Thor. ') species haec certo non parum similis est, differre ab eo videtur imprimis colore pedum.

Manokwari, 14. VI. 1903, femina.

Argiopidae. Tetragnatha Latr. Tetragnatha mandibulata Walck.

Tetragnatha mandibulata Walckenaër, Hist. nat. des Insectes, Aptères, v. 2, 1841, p. 211. Tetragnatha leptognatha Thorell, Studi sui ragni Malesi e Papuani, v. r, 1877, p. 101; v. 2,1878, p. 109.

Moso, 9, 10. V. 1903, fem. — Sentani, 1903: 1—19. IV, feminae; 16,17,19. IV. mares et feminae; 17- VI—4' "VU- mas- — Angadi, 10—12. VIII. 1903, feminae. — jamur, 7. VIII. 1903, mas.

Tetragnatha gracilis (Stol.).

Meta gracilis Stoliczka in: Journ. Asiat. Soc. Bengal, 1869, v. 33, p. 244, t. 19, f. 2. Tetragnatha latifrons Thorell, Studi sui Ragni Malesi e Papuani, v. 1, 1877, p. 94.

Sentani, 1—19. IV. 1903, fem. — Siari, 12. II. 1903, mas. — Manokwari, 14—28. II. 1903, fem. — Bawé, 4. III. 1903, fem.

Tetragnatha gracilis Cel. E. SlMONII probabiliter alia quaedam species est et, ni fallor, non eadem atque „Meta gracilis" Stoliczkai, huius oculi medii antici enim minus inter se distant quam medii postici, series oculorum posterior anteriore latior est, oculi laterales inter se „fere contingunt" secundum descriptionem et figuras 1. c, quum T. gracilis Cel. E. SlMONII ad sectionem C. generis Tetragnathae pertineat, cuius area oculorum mediorum subquadrata, series posterior aeque lata atque anterior, oculi laterales saepissime non minus quam medii inter se remoti describuntur2).

1) Thorell Viaggio di l. Fea in Birmania... ii. Primo saggio sui ragni Birmani, 1887, p. 116.

2) E. SiMON, Histoire naturelle des Araignées, ed. 2, p. 720—722.

Sluiten