Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

W. KULCZYNSKI. SPINNEN.

apice non late castaneo aut nigro annulatae, in medio late aut latissime leviter infumatae, metatarsi et tarsi apice anguste nigro annulati. Abdomen supra laetissime argenteum, nonnunquam ex parte auratum, umbrino reticulatum, tuberibus modo omnibus modo ex parte plerumque macula umbrina notatis; secundum medium dorsum linea umbrina pictum est angusta, rarius modice lata, ante et pone angustissima aut evanescenti, ramulos emittenti plus minusve evidentes utrimque tres: inter tubera antica et media transversos, recurvatos, in parte antica tuberum posticorum ramulos retro et foras • directos, ad haec 'tubera pone ramulos similes minores; partes dorsi posticae circiter 2/5 vittis ornantur nigerrimis aut ex parte (ante) umbrinis, in longitudinem directis, latitudine circiter pedum femora aequantibus, inter se spatio multo angustiore, plus minusve inaequali distinctis, usque ad marginem posticum tuberum posticorum pertinentibus, sed in tubera haec non productis. Ante et in laterum parte antica abdomen etiam argenteum est, qui color in lateribus vittam emittit retro et paululo deorsum directam, leviter deorsum curvatam, sensim angustatam, usque ad medium laterum pertinentem aut parum longiorem, a eolore argenteo dorsi vitta nigra aut umbrina, paulo angustiore distinctam. Reliquae partes laterum nigerrimae sunt, obscure umbrino varium in modum maculatae; non raro sub vitta antica argentea vitta similis minor parum expressa cernitur. Latus posticum abdominis nigerrimum, supra mamillas plus minusve pallidius, umbrinum aut etiam obsolete albido punctatum. Epigastrium fulvum aut obscurius; venter proprius niger, ad mamillas plus minusve evidenter colore obscure ferrugineo pictus, ad epigastrium macula fulva aut ferruginea ornatus, quae saepe in vittam longe retro producitur; in latere utroque venter vitta pictus est argentea, non lata, paene recta, in 2/3 solum levissime angulata aut hoe loco paulo interrupta; ad mamillas, quae obscure ferrugineae et nigrae sunt, utrimque maculae argenteae duae plus minusve expressae.

Leucauge granulata differt a L. a. marginata cephalothorace non nigro marginato et vittis obscuris, quae partem posteriorem dorsi abdominis ornant, usque ad apicem tuberum posticorum aut usque ad tubera media pertinentibus.

Leucauge dromaderia Thor. ') cephalothorace nigro marginato convenit cum L. a. marginata, pictura dorsi abdominis autem cum L. granulata. Latera abdominis huius speciei inter vittam argenteam anticam et mamillas maculis binis obliquis argenteis ornantur, nonnunquam cum colore argenteo dorsi coniunctis; maculae similes, sed plerumque parum evolutae, etiam in L. granulata cernuntur. Epigyne L. granulata similis est atque L. argentatae. Sentani, i—19. IV. 1903, femina.

Leucauge celebesiana (Walck. ?).

Tetragnatha celebesiana Walckenaër, Hist. nat. des Insectes, Aptères, v. 2, 1841, p. 222. Tetragnatha decorata (Blackwall) Cambridge in: J. Linn. Soc, v. 10, 1870^.389,1.13, f. 61—68.

Orum, 21—23. V. 1903. — Regio lacus Jamur superior, 4. VIII. 1903. — Exempla non adulta, probabiliter huius speciei.

Leucauge celebesiana E. Simon, cuius lamina tarsalis secundum figuram in Histoire

1) T. Thorell, Studi sui ragni Malesi e Papuani, v. 3 (1881), p. 128. — Abdomen Leucaugae dromaderiae paribus tuberum tribus potius quam quatuor ornatum mihi videtur. Inter exempla huius speciei pauca, quae vidi, abdomen vestigio quarti paris tuberum aut callo potius humili transverso, non dimidiato ornatum ea modo praebent, quorum abdomen paulo collapsum (post partum ?) est.

Sluiten