Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

468 W. KULCZYNSKI. SPINNEN.

apicem versus leviter sinuato; paracymbium 0.32 longum, 0.24 latum, lamella est lata subplana, apicem versus leviter modo dilatata, apice truncata et paulo rotundata, angulo apicali exteriore in dentem parvum acutum producto; pars interior paracymbii circiter dimidia arcte adpressa (adnata?) est laminae tarsali, exterior contingit cum bulbo geriitali '). Bulbus genitalis a latere exteriore visus breviter inverse piriformis fere. Pars terminalis stemmatis, ex embolo et eius ccnductore in canaliculam complicato constans, ca. 1.4 longa, a basi in spatio brevi cito angustata, ceterum longe leviter et aequabiliter attenuata, leviter contorta, calcar format gracile, leviter sigmoides, nusquam subito curvatum. Pedes pilis non insignes, aculeis modice longis sat abunde instructi, ex gr. pedum I femur supra 4, ante 5, pone 1 prope apicem, patella l, tibia supra 1 paulo pone basim et 1 in dimidio apicali, ante 3, pone 3, subter 1.2.2 et in apice 2, metatarsus aculeis ca. 10 ornatus. Internodia pedum

I 8.5, 1.6, 6.5, 10.5, 2.5,

II 7.0, 1.45, 5-1, 8-3. 2-2>

III 3.5, 0.97, 1.95, 3-55, *4.

IV 6.5, i.i3, 3.9, 7.0, 1.9 longa.

Abdomen 5.6 longum, 2.3 latum, ante et pone rotundatum, lateribus subrectis posteriora versus paululo angustatum, deplanatum, a latere visum pone paulo truncatum et paululo impendens, angulo superiore omnino late rotundato; dorsum totum fere scuto modice indurato tectum.

Etiam colore variant mares adulti non parum. In exemplis maioribus cephalothorax cum mandibulis et sterno rufo-testaceus est, impressionibus cephalicis in parte posteriore (non in postrema) infuscatis, sternum obscurius marginatum; labium colore sterni, apice pallide flavidum. Palpi pallide flavidi, lamina tarsalis fulva, stemma subnigrum. Pedum coxae sterno parum pallidiores, reliquae partes rufescenti-umbrinae aut fuligineae; metatarsi IV in parte basali plerumque tibüs similes, in apicali multo longiore fulvi ut tarsi, apice anguste nigro annulati; annulis pallidis pedes modo carent, modo mediocriter expressis ornantur in dimidio basali tibiarum anteriorum. Abdominis scutum dorsuale fulvum, vittis tribus, media et lateralibus, obscurioribus, mediocriter manifestis, subaequalibus, secundum totam longitudinem ornatum; reliquum dorsum avellaneum; laterum pars inferior umbrina, avellaneo oblique vittata, aut umbrino-avellanea, supra linea fuliginea finita et vittis obliquis e striolis fuligineis compositis plus minusve picta; paries posticus dilute fulvus, fuligineo variegatus, pictura nonnunquam picturam respondentem pullorum in mentem revocanti. Venter fuligineus, mamillas versus plus minusve pallidior, in latere utroque vitta pictus sat lata longitudinali avellanea, recta, pone medium pertinenti, ante - ad epigastrium - cum vitta opposita fascia avellanea angusta coniuncta; nonnunquam pars antica ventris proprii vitta media brevi et ad eius apicem maculis paucis, obscure avellaneis ornatur.

In exemplo minimo, quod vidi, cephalothorax cum mandibulis flavo-testaceus est, vittis castaneis latis, supra palpos initium capientibus, primo inter se paulo appropinquantibus, turn in parte thoracica — parallelis ornatur. Sternum fulvum, in lateribus subnigrum, secundum medium maculis paucis parvis flavido-albis contaminatum. Pedes pallidius et obscurius flavidoumbrini, femora basi plus minusve palüdiora, anteriora in dimidio apicali, tibiae anteriores in dimidio basali annulo flavido ornatae, tibiae etiam apice pallidiores; tibiae IV vestigia picturae

1) Paracymbium Ncphilae maculata* apice valde oblique truncatum est et in aculeum acutum modice gracilem contractum, paulo pone basim sulco transverso recurvato ornatur (Fig. 43).

Sluiten